{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Galliae Concilia 11.248.40-62","citation":"Concilia, Documenta: Galliae Concilia 11.248.40-62","ref":"11.248.40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/11.248.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/11.248.40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/11.248.40.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Galliae Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"XI. De his quae a fidelibus in parochitanis basilicis offeruntur. De his quae parochiis in terris, vineis, mancipiis adque peculiis quicunque fideles obtulerint, antiquorum canonum statuta serventur, ut omnia in episcopi potestate consistant: de his tamen quae in altario accesserint tertia fideliter episcopo deferatur. XII. Ut episcopus et pauperet et infirmos tueatur. Episcopus pauperibus vel infirmis, qui debilitate faciente non possunt suis manibus laborare, victum et vestimentum, in quantum possibilitas habuerit, largiatur. XIII. Ut basilicae in cujus territorio sunt in ejus episcopi maneant potestate. Omnes autem basilicae, quae per diversa loca constructae sunt vel quotidie construuntur, placuit secundum priorum canonum regulam, ut in ejus episcopi in cujus territorio sitae sunt potestate consistant. XIV. De incestis ut excommunicentur. Ne superstes frater lorum defuncti fratris ascendat, neve quisque amissa uxore sorori audeat sociari: quod si fecerint, ecclesiastica districtione feriantur. XV. Ut abbates in potestate episcoporum sint, et de monachis vagis. Abbates pro utilitate religionis in episcoporum potestate consistant, et si quid extra regulam fecerint ab episcopis corrigantur: qui semel in anno in loco ubi episcopus elegerit accepta vocatione conveniant. Monachi autem abbatibus omni obedientia et devotione subjaceant: quod si quis per contumaciam exstiterit indevotus, ac per loca aliqua evagari aut peculiare aliquid habere praesumpserit, omnia quae acquisierit ab abbatibus auferantur secundum regulam monasterio profutura. Ipsi autem qui fuerint pervagati, ubi inventi fuerint, cum auxilio episcopi tanquam fugaces sub custodia revocentur: et reum se ille abbas futurum esse cognoscat, qui in hujusmodi personis non regulari animadversione distrinxerit vel qui monachum susceperit alienum. XVI. Ut monachi orarium vel zancas non utantur. Monachum orarium in monasterio vel zancas habere non liceat. XVII. Si monachus uxorem duxerit. Monachus si in monasterio conversus vel pallium comprobatus fuerit accepisse, et postea uxori fuerit sociatus, tantae praevaricationis reus nunquam ecclesiastici gradus officium sortiatur.","prev":{"citation":"Documenta: Galliae Concilia 11.248.16-39","label":"11.248.16 to 11.248.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/11.248.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/11.248.16"},"next":{"citation":"Documenta: Galliae Concilia 11.248.63-89","label":"11.248.63 to 11.248.89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/11.248.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/11.248.63"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Galliae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1452/tmp1452/tmp1452.tmp1452.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}