{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Galliae Concilia 12.251.15-23","citation":"Concilia, Documenta: Galliae Concilia 12.251.15-23","ref":"12.251.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.251.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.251.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.251.15.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Galliae Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"IV. De familiaritate extranearum mulierum. Licet jam multa quae observari debeant multis canonicis sententiis fuerint statuta, tamen quod agnoscitur saepe transcendi convenit replicari: ideoque statuimus, ut nequis antistitum clericorumque omnium licentiam habeat intra domum suam ullam absque his propinquis mulieribus, quas priores canones eloquuntur, habere personam: quibus etiam et id specialiter inhibetur, ut si quis clericorum suspicionem adversam aut oblocutionem populi de muliere quacunque fortassis incurrerit, eam statim si intra domum suam habet abjiciat; si certe extranea et sui juris est, ita omnibus conditionibus student evitare, ut infamia quae excitata est abrogetur. Quod si quilibet ille antistitum clericorumque quod supra scriptum est vitare noluerit, pro inobedientia triennii excommunicatione mulctetur: quod si adulterii permixtio fuerit approbata, in degradatione honorum priorum canonum statuta serventur; in quibus commonitionibus metropolitanus a comprovincialibus, comprovincialis a metropolitano cum reliquis comprovincialibus distringantur. V. De facultatibus parochiarum. Si quae oblationes in quibuslibet rebus atque corporibus collatae fuerint basilicis in civitatibus constitutis, ad potestatem episcopi redigantur, et in ejus sit arbitrio quid ad reparationem basilicae aut observanda ibi substantia deputetur: de facultatibus vero parochiarum vel basilicarum in pagis civitatum constitutarum singulorum locorum consuetudo servetur.","prev":{"citation":"Documenta: Galliae Concilia 12.251.1-14","label":"12.251.1 to 12.251.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.251.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.251.1"},"next":{"citation":"Documenta: Galliae Concilia 12.253.1-18","label":"12.253.1 to 12.253.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.253.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.253.1"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Galliae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1452/tmp1452/tmp1452.tmp1452.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}