{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Galliae Concilia 12.253.19-29","citation":"Concilia, Documenta: Galliae Concilia 12.253.19-29","ref":"12.253.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.253.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.253.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.253.19.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Galliae Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"1 2, U., G., regradetur]. De perjurio vero id consuimus observandum, ut si quis clericus in causis quae sub jurejurando faciendae [B. R., U., G., finiendae] sunt praebuerit juramenta, et post rebus evidentibus [T, 2, evenientibus] detegitur perjurasse, biennii temporis excommunicatione plectatur. X. De his qui ex concubinis filios habent. De his qui ex concubinis filios habent et uxores legitimas habuerunt, aut defunctis uxoribus sibi concubinas publice crediderint sociandas, id observandum esse censemus, ut sicut cos qui jam sunt clerici per ignorantiam ordinati non removemus, ita statuimus ne ulterius ordinentur. XI. De incestis conjunctionibus. De incestis conjunctionibus ita quae sunt statuta serventur, ut his qui aut modo ad baptismum veniunt, aut quibus Patrum statuta sacerdotali praedicatione in notitiam antea non venerunt, ita pro novitate conversionis ac fidei suae credimus consulendum, ut contracta hucusque hujusmodi conjugia non Solvantur, sed in futurum quod de incestis conjunctionibus in anterioribus canonibus interdictum est observetur: id est ut ne quis sibi conjugii nomine sociare praesumat relictam patris, filiam uxoris, relictam fratris, sororem uxoris, consobrinam aut sobrinam, relictam avunculi vel patrui. Quod si qui in hoc incesti adulterio potius quam conjugio fuerint sociati, quandiu se non sequestraverint, a communione ecclesiastica repellantur: illud quoque adjiciendum esse credidimus, ut in episcopi sui discussione consistant. De his qui iu civitate sua aut territorio consistunt et tali sunt ordine sociali, utrum ignoranter ad illicita conjugia venerint, an per contumaciam qua sunt interdicta praesumpserint, quia sicut his qui per ignorantiam lapsi sunt subvenitur, ita illis quibus prius Patrum statuta in notitiam venerunt, quique etiam contra sacerdotum interdicta in tali permixtione versantur, priorum canonum in omnibus statuta serventur: ut non prius communione recipiantur quam incesti adulterium, sicut scriptum est, separatione sanaverint;","prev":{"citation":"Documenta: Galliae Concilia 12.253.1-18","label":"12.253.1 to 12.253.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.253.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.253.1"},"next":{"citation":"Documenta: Galliae Concilia 12.253.30","label":"Xxxii Concilium Aurelianense Secundum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.253.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.253.30"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Galliae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1452/tmp1452/tmp1452.tmp1452.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}