{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Galliae Concilia 12.255.73-81","citation":"Concilia, Documenta: Galliae Concilia 12.255.73-81","ref":"12.255.73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.255.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.255.73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.255.73.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Galliae Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia","urn":null},"verse":false,"words":169,"text":"Quod si quis adversum statuta venire praesumpserit, communione concessa ab ordine regradetur. XXXI. De diei dominici observatione. Quia persuasum est populis die dominico agi cum caballis et bobus [Ae., mulis] et vehiculis itinera non debere, nec ullam rem ad vicium praeparari, vel ad nitorem hominis vel domus pertinentem nullatenus exercere, quae res ad Judaicam magis quam ad Christianam observantiam pertinere probantur, id statuimus, ut die dominico quod ante fieri licuit liceat: de opere tamen rurali, id est aratu vel vinea, sectione, excussione, exarto vel sepe censuimus abstinendum, quo facilius ad ecclesiam venientes orationis gratiae vacent. Quod si inventus fuerit quis iu operibus supra scriptis quae interdicta sunt se exercere, qualiter emendari debeat non in laici districtione, sed in sacerdotis castigatione consistat. XXXII. De missa integre audienda. De missis nullus laicorum ante discedat quam dominica dicatur oratio, et si episcopus praesens fuerit, ejus benedictio exspectetur; sacrificia vero matutina missarum sive vespertina nullus cum armis pertinentibus ad bellorum usum exspectet: quod qui fecerit, in sacerdotis potestate consistat qualiter districtione debeat castigari.","prev":{"citation":"Documenta: Galliae Concilia 12.255.54-72","label":"12.255.54 to 12.255.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.255.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.255.54"},"next":{"citation":"Documenta: Galliae Concilia 12.260","label":"Xxxii Concilium Aurelianense Secundum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/12.260"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Galliae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1452/tmp1452/tmp1452.tmp1452.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}