{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Galliae Concilia 6.213.29-40","citation":"Concilia, Documenta: Galliae Concilia 6.213.29-40","ref":"6.213.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/6.213.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/6.213.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/6.213.29.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Galliae Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Et inter minutas has discussiones visum est omni presbytero per familias, per agros, per privatas domos, pro desiderio fidelium facultatem benedictionis aperire, quod nonnullas jam provincias habere occurrit, huic etiam in ecclesiarum plebibus per loca tamen magis quam per urbes boc idem visum est esse tribuendum: in ecclesia quoque qua ordinatus fuerit consecrandi virginem, sicut confirmandi neophytum jus habebit, et per omnia ut si multae indulgentiae testimonium, semper se inferiorem episcopo, superiorem presbytero agat, mandatis votisque sanctorum omnium prosequentibus vivat in timore Domini, quietem colat, Deo serviat, synodi circa se benevolentiae gratias agat, semperque indignum se indultis et negatis imparem esse fateatur. V. Ut episcopus qui sepelierit episcopum curam habeat ecclesiae ipsius. In commune autem omnes qui convenerant sacerdotes sibimetipsis contra hujusmodi scandala praecavendum censuerunt. Itaque propter hujusmodi temeritates tali definitione consultum est, ut de caetero observaretur ne quis ad eam ecclesiam, quae episcopum perdidisset, nisi vicinae ecclesiae episcopus exsequiarum tempore accederet, qui tamen statim ecclesiae ipsius curam districtissime gereret, ne quid ante ordinationem discordantium in novitatibus clericorum subversioni liceret: itaque cum tale aliquid accidit, vicinis vicinarum ecclesiarum inspectio, descriptio recensioque mandatur. VI. Ut absque metropolitano nullus ordinetur episcopus. Haec autem omnia exsequiarum tempore usque ad septimam defuncti diem aget, eximiae ecclesiae referens mandatum metropolitani: simul cum omnibus sanctis [Ae., sociis] episcopis sepeliretur. Nec quisquam ad ecclesiam quae summum amiserat sacerdotem, nisi metropolitani litteris invitatus, ne a plebe decipiatur, accedat et vim pali voluisse videatur. VII. De his qui ecclesiarum vel earum cultoribus, id est sacerdotibus, seditiosi exstiterint. Perventum est huic sanctae synodo quod aliqui ignoti institutiones canonum fastu superbiae editiones antiqui hostis consilio emutilare nituntur, qui non humiles sed superbi seditionemque ecclesiabus Dei vel ejus sacerdotibus persistunt;","prev":{"citation":"Documenta: Galliae Concilia 6.213.20-28","label":"6.213.20 to 6.213.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/6.213.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/6.213.20"},"next":{"citation":"Documenta: Galliae Concilia 6.213.41-56","label":"6.213.41 to 6.213.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/6.213.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-galliae-concilia/6.213.41"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Galliae Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1452/tmp1452/tmp1452.tmp1452.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}