{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Graecorum Concilia 1.11.1-14","citation":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 1.11.1-14","ref":"1.11.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/1.11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/1.11.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/1.11.1.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Graecorum Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Cum convenisset hoc sanctum et magnum concilium apud Nicaeam civitatem provinciae Bi- thyniae, statuta sunt ab eis haec quae infra scripta sunt, ex Graeco in Latinum versa sermonem. I. De eunuchis qui seipsos abscidunt. Si quis in aegritudine vel a medicis sectus est vel a barbaris castratus est, placuit ut iste talis perma- neat in clero: si quis autem sanus seipsum absci- dit, etiam si est in clero, cessare debet, et ex hoc nullum talem oportet ordinari: sicut autem de his qui vel affectaverunt vel ausi sunt seipsos abscidere, haec quae diximus statuta sunt, ita si qui vel a bar- baris vel a dominis suis facti sunt, ei probabilis vi- tae sunt, tales hos suscipit ecclesiastica regula ad clerum. II. De his qui post baptisma statim ad clerum applicantur. Quoniam multa sive per necessitatem sive ex quacunque causa contra regulam gesta sunt, ita ut homines ex vita gentili nuper adhuc catechizati vel instituti statim ad spiritalem baptismum venissent, et continuo cum baptizati sunt etiam ad episcopa- tum vel ad presbyterium provecti sunt, recte igitur visum est de caetero nihil tale fieri; nam et tempore opus est ut sit catechumenus, et post baptismum multa probatione indiget. Evidens namque est apo- stolicum praeceptum dicens: Non neophytum, ne forte elatus in judicium incidat et laqueum diaboli. Si vero praecedente tempore mortale aliquid admiserit, et convictus duobus vel tribus testibus fuerit, cessa- bit a clero qui hujusmodi est; si quis vero praeter haec facit, tanquam contraria statutis sancti concilii gerens, etiam ipse periclitabitur de statu sui cleri. III. De subintroductis mulieribus. Omnismodis interdicit sancta synodus neque epi- scopo, neque presbytero, neque diacono, neque ulli clericorum omnino licere permitti habere secum mulierem extraneam, nisi forte mater aut soror aut thia, id est vel amita vel matertera sit: in his namque solis personis et horum similibus omnis quae ex mulieribus est suspicio declinatur.","prev":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 1.1","label":"Graecorum Concilia, I. Concilium Nicaenum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/1.1"},"next":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 1.11.15-33","label":"1.11.15 to 1.11.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/1.11.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/1.11.15"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}