{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Graecorum Concilia 1.11.47-63","citation":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 1.11.47-63","ref":"1.11.47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/1.11.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/1.11.47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/1.11.47.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Graecorum Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"X. De lapsis clericis ordinatis. Quicunque ex his qui lapsi sunt, et per ignoran- tiam ordinati sunt vel contemptu eorum qui eos or- dinaverunt, hoc non praejudicat regulae ecclesiasti- cae; cum enim compertum fuerit, deponentur. XI. De his qui sponte lapsi sunt, qualiter debeant poenitere. Placuit sanctae synodo, licet indigni sint misericordia, tamen aliquid circa eos humanitatis ostendi. Si qui ergo ex animo poenitent, tribus annis inter audientes habeantur: si tamen fideles sunt, et se- ptem annis aliis inter poenitentes sint; duobus item annis extra communionem in oratione sola partici- pent populo. Si qui vero per fidei gratiam vocati primo quidem ostenderunt fidem suam deposito mili- tiae cingulo, post haec autem ad proprium vomitum reversi sunt, ut et pecunias darent et ambirent redire rursum ad militiam, isti decem annis sint inter poe- nitentes post primum triennium quo fuerint inter au- dientes: ab omnibus vero illud praecipue observetur, ut animus eorum et fructus poenitentiae observetur. Quicunque enim cum omni timore et lacrymis perseverantibus et operibus bonis conversationem suam non verbis solis, sed opere et veritate demonstrant, cum tempus statutum etiam ab his fuerit impletum et orationibus jam coeperint communicare, licebit episcopo etiam humanius circa eos aliquid cogitare. Qui vero indifferentem habuerint lapsum suum, et sufficere sibi quod ecclesiam introierint arbitrantur, isti omnimodo tempora statuta complebunt. XII. De excommunicatis a saeculo exeuntibus. De his vero qui recedunt ex corpore, antiquae legis regula observabitur etiam nunc; ita ut si forte recedit ex corpore, necessario vitae suae viatico non defrau- detur. Quod si desperatus aliquis recepta communione supervixerit, sit inter eos qui sola oratione commu- nicant: de his omnibus tamen qui ex corpore rece- dunt, in tradenda eis communione cura et probatio sit episcopo.","prev":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 1.11.34-46","label":"1.11.34 to 1.11.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/1.11.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/1.11.34"},"next":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 1.11.64-82","label":"1.11.64 to 1.11.82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/1.11.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/1.11.64"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}