{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Graecorum Concilia 10.89.142-151","citation":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 10.89.142-151","ref":"10.89.142","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.142","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.142.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Graecorum Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"anathema sit. Alia ad eumdem Nestorium decretalis epistola. Ait igitur sancta et magna synodus: Ipsum qui est ex Deo Patre naturaliter natus, Filium unigeni- tum, Deum verum de Deo vero, lumen de lumine, per quem et cum quo omnia fecerit Pater, hunc de- scendisse, incarnatum esse, et hominem factum, passum esse, resurrexisse tertia die, ascendisse rursus in coelos. Haec nos sequi verba debemus, his nos convenit obtemperare dogmatibus, consideran- tes quid sit incarnatum esse et hominem factum Dei Verbum. Non enim dicimus quod Dei natura con- versa vel immutata facta sit caro, nec quod in to- tum hominem qui est ex anima et corpore transfor- mata sit, sed illud magis quod carnem animatam anima rationabili sibi copulaverit Verbum; substan- tialiter, ineffabiliter et irreprehensibiliter factus sit homo, et nuncupatus sit etiam filius hominis, non nuda tantummodo voluntate, sed nec assumptione sola personae, sed quod diversae quidem naturae in unum convenerint; unus tamen ex ambabus Chri- stus et Filius, non evacuata aut sublata diversitate naturarum per conjunctiones, sed quia simul nobis effecerunt unum Deum et Christum et Filium, id est divinitas et humanitas per arcanam illam ineffabi- lemque copulationem ad unitatem. Itaque is qui ante saecula omnia est natus ex Patre etiam ex muliere carnaliler dicitur procreatus, non quia divina ipsius natura de sacrata Virgine sumpsit exordium, nec quod propter se ipsam opus habuit secundo nasci post illam nativitatem quam habebat ex Patre: est enim ineptum et stultum hoc dicere, quod is qui ante omnia saecula est consempiternus Patri secun- dae generationis eguerit ut esse inciperet; sed quia propter nostram salutem naturam sibi copulavit humanam et processit ex muliere, idcirco dicitur natus esse carnaliter. Neque enim primum natus est homo communis de sancta Virgine, et tum demum inhabitavit in eo Verbum, sed in ipsa vulva utero- que virginali se cum carne conjunxit et sustinuit generationem carnalem, carnis suae nativitatem, suam faciens.","prev":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 10.89.121-141","label":"10.89.121 to 10.89.141","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.121"},"next":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 10.89.152-159","label":"10.89.152 to 10.89.159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.152"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}