{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Graecorum Concilia 10.89.152-159","citation":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 10.89.152-159","ref":"10.89.152","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.152","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.152.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Graecorum Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Sic illum dicimus et passum esse et resurrexisse, non quia Deus Verbum in sua natura passus sit aut plagas aut clavorum transfixiones aut alia vulnera, Deus namque incorporalis extra passionem est, sed quia corpus illud quod ipsius proprium est factum passum est, ideo haec omnia pro nobis ipse dicitur passus; inerat enim in eo corpore quod patiebatur Deus qui pati non pote- rat. Simili modo et mortem ipsius intelligimus, im- mortale enim et incorruptibile est naturaliter et vita et vivificans Dei Verbum; sed quia corpus ipsius proprium gratia Dei juxta Pauli vocem pro omnibus mortem gustavit, idcirco ipse dicitur mortem passus esse pro nobis, non quod ipse mortem esset exper- tus, quantum ad ipsius naturam pertinet, insania enim est hoc vel sentire vel dicere, sed quod, ut supra diximus, vera caro ipsius mortem gustavit: ita et resurgente carne, ipsius rursus resurrectionem dicimus, non quia in corruptionem ceciderat, absit, sed quia ejus surrexit corpus. Ita et Christum unam et Dominum confitemur, non tanquam hominem cum Verbo coadorantes, ne divisionis quaedam spe- cies inducatur, sed unum jam et eumdem adorantes; quia non est alienum a Verbo corpus suum, cum quo ipsi etiam assidet Patri. Nec hoc ita dicimus quasi duobus filiis assidentibus, sed uno cum carne per unitatem, quia si talem copulationem factam per substantiam, aut quasi impassibilem aut quasi parum decoram noluerimus accipere, in id incidimus ut duos filios esse dicamus. Necesse est enim discer- nere et dicere, hominem separatim fuisse sola filii appellatione honoratum, et rursus Verbum quod est ex Deo et nomine et veritate Filius Dei, sed discer- nere in duos filios non debemus unum Dominum nostrum Jesum Christum, neque enim id adjuvat rectam fidei rationem, licet nonnulli copulationem nescio quam perhibeant personarum.","prev":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 10.89.142-151","label":"10.89.142 to 10.89.151","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.142"},"next":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 10.89.160-165","label":"10.89.160 to 10.89.165","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.160"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}