{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Graecorum Concilia 10.89.45-54","citation":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 10.89.45-54","ref":"10.89.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.45.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Graecorum Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Denique Petrus et Joannes aequales sunt alterutrum dignitatis, propter quod et apostoli et sancti discipuli esse monstrantur, verumtamen uterque non unus est, nec juxta collationem vel connexionem modum conjun- ctionis advertimus: hoc enim ad unitatem non suf- ficit naturalem, nec secundum participationis effe- ctum [E., B. R., affectum], sicut nos etiam adhae- rentes Domino unus cum eo spiritus sumus, imo potius conjunctionis nomen evitamus tanquam non existens idoncum quod significet unitatis arcanum. Sed neque Deum aut Dominum Christi [ U., Chri- stum ] Verbum Dei Patris asserimus, ne iterum ma- nifestius in duo dividamus unum Christum, Filium et Dominum, et in crimen sacrilegii recidamus, Deum illi se ipsum facientes et Dominum: unitus quippe sicut superius diximus, Deus Verbum carni secundum subsistentiam [AE., B. R., substantiam] Deus quidem est omnium et dominatur universitati. Verumtamen nec servus est sibi ipse nec dominus, quia ineptum est vel potius impium hoc sentire vel dicere: quamvis enim Deum suum Patrem dixerit, cum Deus sit etiam ipse natura et de illius essentia; tamen nullatenus ignoramus quod manens Deus homo quoque factus sit, qui sub Deo juxta debitam legem natura humanitatis existeret: ipse vero sibi quo- modo vel Deus poterit esse, vel dominus? Ergo sicut homo, quantum decenter exinanitionis mensurae congruit, sub Deo se nobiscum esse disseruit, hoc etiam modo sub lege factus est, quamvis ipse pro- mulgaverit legem et legislator ut Deus exstiterit. Cavemus [ U., Caveamus] autem de Christo dicere: propter assumentem veneror assumptum, et propter invisibilem adoro visibilem. Horrendum vero super hoc etiam illud docere: is qui susceptus est cum eo qui suscepit non nuncupatur Deus; qui enim haec dicit, dividit iterum in duos Christos eum qui unus est, hominem seorsum in parte, et Deum simi liter in parte constituens;","prev":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 10.89.35-44","label":"10.89.35 to 10.89.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.35"},"next":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 10.89.55-63","label":"10.89.55 to 10.89.63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.55"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}