{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Graecorum Concilia 10.89.64-75","citation":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 10.89.64-75","ref":"10.89.64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.64.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Graecorum Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Et ideo quam- vis dicat ad nos: Amen amen dico vobis, nisi mandu- caveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sangui- nem: non tamen eam ut hominis unius ex nobis existimare debemus; quomodo enim juxta naturam suam vivificatrix esse caro hominis poterit? sed ut vere propriam ejus factam, qui propter nos filius hominis et factus est et vocatus. Eas autem vo- ces quas Salvator noster in Evangeliis protu- lit non in duabus subsistentiis aut personis omnino partimur, non enim duplex est unus Christus et solus, quamvis ex duabus diversisque rebus ad uni- tatem cognoscatur individuam convenisse: sicut homo quoque ex anima constans et corpore non du- plex potius, sed unus est ex utroque. Humanas ergo et divinas insuper voces ab uno Christo dictas anim- advertentes, recte sentimus. Cura enim de Deo, dignissime loquitur de se ipso; Qui me videt, videt et Patrem, et ego et Pater unum sumus, divinam ejus intelligimus ineffabilemque naturam, secundum quam unum est cum Patre suo propter unam eamdemque substantiam, imago et character splendorque gloriae ejus existens. Cum vero humanae naturae mensuram nullatenus ignorans Judaeos alloquitur: Nunc me quaeritis occidere hominem qui veritatem vobis locutus sum, item non minus eum, qui in similitudine et aequalitate Patris est, Deum verum [AE., verbum] etiam et in mensuris humanitatis ejus agnoscimus. Si autem necessario creditur, quod natura Deus exi- stens factus sit caro, imo potius homo animatus anima rationali [T. 1, 2, rationabili], quae causa est ut in ejus quilibet vocibus erubescat, si eas homine dignas effatus est? Quod si sermones homini congruentes abjicit, juxta nos hominem fieri quis coegit? Cum vero se propter nos ad exinanitionem spontaneam misericorditer inclinaret, quam ob causam dignos exinanitione sermones effugerit?","prev":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 10.89.55-63","label":"10.89.55 to 10.89.63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.55"},"next":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 10.89.76-87","label":"10.89.76 to 10.89.87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.76"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}