{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Graecorum Concilia 10.89.76-87","citation":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 10.89.76-87","ref":"10.89.76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.76.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Graecorum Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Uni igitur personae cunctas ejus in Evangelio voces ascribimus, uni subsistentiae Verbi scilicet incarnati, quia unus est Do- minus Jesus Christus ut scriptum est: appellatum vero apostolum et pontificem confessionis nostrae tanquam sacrificantem Deo et Patri fidei nostrae con- fessionem, quae a nobis ipsis et per ipsum Deo et Patri incessanter offertur. Iterum eum dicimus qui ex Deo secundum naturam Filius unigenitus, nec homini praeter eum alteri sacerdotii nomen et officium de- putamus; factus est enim mediator Dei et hominum et reconciliator ad pacem, semetipsum Deo et Patri pro nobis offerens in odorem suavitatis, ideoque di- cebat: Sacrificium et oblationem noluisti, holocausta pro peccato non tibi placuerunt, corpus autem perfe- cisti mihi. Tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scri- ptum est de me, ut faciam Deus voluntatem tuam: ob- tulit enim proprium corpus non pro se, sed pro no- bis in odorem suavitatis. Nam qua pro se oblatione vel sacrificio indigeret ab omni peccato liber ut Deus existens? Quod si omnes peccaverunt et egent gloria Dei, secundum hoc quod sumus ad mutabilitatis ex- cessum proniores effecti et peccatis aegrotavit huma- na natura; ipso vero non ita, ideoque nos glo- ria ejus evincimur; cur erit ultra jam dubium quod agnus verus pro nobis sit immolatus? Qui dicit autem quia semetipsum tam pro se quam pro nobis obtulit [T. 1, 2, obtulerit] nullatenus impietatis crimen effugiet, cum nihil prorsus iste deliquerit nec ullum fecerit omnino peccatum: qua igitur egeret oblatione, nullo suo exstante facinore, pro quo si esset satis admodum convenienter offerret? De Spiritu quoque cum dicit: Ille me glorificabit, hoc rectissime sen- tientes, unum Christum et Filium, non velut alterius egentem gloria, confitemur ab Spiritu sancto gloriam consecutum, quia Spiritus ejus nec melior nec supe- rior ipso est;","prev":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 10.89.64-75","label":"10.89.64 to 10.89.75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.64"},"next":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 10.89.88-99","label":"10.89.88 to 10.89.99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.88"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}