{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Graecorum Concilia 10.89.88-99","citation":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 10.89.88-99","ref":"10.89.88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.88.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Graecorum Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"sed quia mira opera faciens ad demonstrationem suae deitatis virtute proprii Spiritus ute- batur, ab ipso glorificari dicitur, quemadmodum si quis de hominibus asseveret quod virtus sua vel di- sciplina quaelibet unumquemque clarificet. Quamvis enim in sua sit subsistentia Spiritus, et ejus intelli- gatur in persona proprietas juxta id quod Spiritus est et non Filius; tamen [AE., B. R., E. 3, attamen] non est alienus ab illo, nam Spiritus appellatus est veritatis et veritas Christus est: unde et ab isto si- militer sicut ex Deo Patre procedit. Denique hic ipse Spiritus etiam per sanctorum manus apostolo- rum miracula gloriosa perficiens, Dominum glorifi- cavit Jesum Christum postquam ascendit in coelum; nam creditus est Christus, natura Deus existens per suum Spiritum virtutes efficiens, ideoque dicebat: De meo accipiet et annuntiabit vobis. Nequaquam vero participatione alterius idem Spiritus sapiens aut po- tens dicitur, quia per omnia perfectus est, et nullo prorsus indigens bono; nam paternae virtutis et sa- pientiae id est Filii Spiritus creditur, et ideo ipsa re et subsistentia virtus et sapientia comprobatur. Igitur quia Deum carne unitum juxta subsisten- tiam sancta Virgo corporaliter peperit, idcirco eam Dei genitricem esse profitemur: non quod Verbi natura existendi principium de carne sortita sit, erat enim in principio Verbum et Deus erat Verbum et Ver- bum erat apud Deum, et ipse est conditor saeculorum, Patri coaeternus, et universitatis creator; sed quod superius diximus, juxta subsistentiam sibimet uniens humanam naturam nativitatem sustinuerit ex ipsa vulva corporea; non quod eguerit necessario aut propter suam naturam nativitate ista, quae est in extremis saeculi facta temporibus, sed ut ipsas benedi- ceret substantiae nostrae primitias, et dum eum carni unitum mulier edidisset, illa quae adversus omne genus humanum maledictio fuerat prolata desineret, nec jam morti nostra corpora destinaret, illud quoque quod dictum est: In tristitia paries filios ipse dissolvens, verum esse monstraret quod prophetae voce praedixerat: Absorpta est mors in victoria, et ite- rum: Abstulit Dominus omnem lacrymam ab omni fa- cie.","prev":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 10.89.76-87","label":"10.89.76 to 10.89.87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.76"},"next":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 10.89.100-120","label":"10.89.100 to 10.89.120","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/10.89.100"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}