{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Graecorum Concilia 11.103.100-116","citation":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 11.103.100-116","ref":"11.103.100","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.103.100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.103.100","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.103.100.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Graecorum Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Si quae vero antea civitates per pragmaticum imperiale metropolitani nominis honore decoratae sunt, nomine solo fruantur, et qui Ecclesiam ejus regit, episcopus scilicet, privilegio metropolitano episcopo jure proprio reservato. XIII. Quod non oporteat extraneos clericos sine commendatitiis litteris ministrare. Extraneum clericum et lectores extra suam civi- tatem sine commendatitiis litteris proprii episcopi nunquam penitus liceat ministrare. XIV. Quod non liceat clerico uxorem seetae alterius accipere, nisi forte spoponderit se ad veram fidem venire. Quia in quibusdam provinciis conceditur psalmi- stis et lectoribus uxores accipere, statuit sancta synodus prorsus non licere his alterius sectae accipere uxorem: si quis vero praevenit et habet jam de tali connubio filios, si forte praevenerint eos jam apud haereticos baptizare, debent eos offerre catholicae ecclesiae ut ibi communicent; qui vero adhuc baptizati non sunt omnimodo non posse eos in haeretica ecclesia baptizari, nec matrimonio jungi haeretico, Judaeo vel pagano, nisi forte spoponderit se venire ad orthodoxam fidem, dum conjungitur personae orthodoxae: si quis vero hanc definitionem sanctae synodi praeterierit, regularum condemnatio- nibus subjaceat. XV. De diaconissis mulieribus, ut nisi quadragenarias non liceat ordinari. Diaconissam non debere ante quadraginta annos ordinari, et hanc cum diligenti probatione: si vero susceperit ordinationem et quantocunque tempore observaverit ad ministerium, et postea se nuptiis tradiderit, injuriam faciens Dei gratiae, haec anathema sit cum eo qui in illius nuptias convenerit. XVI. De monachis puellisque Deo dicatis quod non liceat eis nuptiis jungi. Si qua virgo se dedicaverit Deo, similiter et mo- nachus, non licere eis nuptiis jungi: si vero inventi fuerint hoc facientes, maneant excommunicati; sta- tuimus vero posse in eis facere humanitatem, si ita probaverit loci episcopus. XVII. De ecclesiis in parochiis per triginta annos ab episcopo habitis, vel de renovatis urbibus.","prev":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 11.103.84-99","label":"11.103.84 to 11.103.99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.103.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.103.84"},"next":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 11.103.117-130","label":"11.103.117 to 11.103.130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.103.117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.103.117"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}