{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Graecorum Concilia 11.103.6-11","citation":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 11.103.6-11","ref":"11.103.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.103.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.103.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.103.6.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Graecorum Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Manifestum est enim quod ex avaritia vel vano studio hi, qui praecedentibus temporibus diversa sapuerunt et docuerunt populum pro eo quod eis expediit, non prout convenit neque quod veritas aut doctrina Patrum exquirit, multi ad erro- rem seducti [AE., B. R., adducti] sunt: unde sanctam synodum scilicet ad istam fieri perfectionem proba- vimus et laborem vobis arbitrati sumus imponere, ut omni erroris caligine detersa, secundum quod ipsa divinitas hom nibus se fieri manifestam voluit et Patrum demonstravit doctrina, sic fides nostra quae pura et sancta consistit in omnium ingrediens animas propriae veritatis effulgeat luce. De caetero audeat nemo de nativitate Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi aliter disputare praeter quod apostolo- rum praeconium et trecentorum decem et octo sanctorum Patrum consonans huic doctrinae tradidisse noscuntur, sicut et sanctissimi papae Leonis qui apostolicum gubernat thronum ad sanctae memoriae Flavianum regiae urbis Constantinopolitanae quon- dam episcopum testantur litterae. Remotis igitur et amputatis talibus patrociniis et cessantibus avaritiis omnis veritas manifestetur: nos etenim ad confirmandam fidem, non ad ostendendam virtutem et exemplo imperatoris Constantini adesse synodo ex- cogitavimus, sed ne in posterum multitudo populi institutionibus inveniatur dissentiens; facile enim simplicitas quorumdam commentis loquacium usque nunc delusa est: manifestum quoniam diversorum pravis doctrinis discordiae et haereses ortae sunt. Nobis autem omne studium adhibendum est popu- lum propter veram et sanctam doctrinam id ipsum sentientem uni rectae applicare Ecclesiae, et ideo veram fidem catholicam etiam exponere secundum Patrum doctrinam concordantibus animis vestris vestra properet reverentia, ut qualiter a Nicaena synodo usque in hoc tempus abscisso errore vera fides est omnibus cognita, sic et nunc, per hanc sanctam synodum deposita nebula, quae in his pau- cis annis, ut superius diximus, ex pravitate et ava- ritia quorumdam visa est exoriri, si semper ser- ventur quae statuta sunt, erit quidem divinae provi- dentiae, quod pie fieri volumus, in saecula [T.","prev":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 11.103.1-5","label":"11.103.1 to 11.103.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.103.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.103.1"},"next":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 11.103.12-24","label":"11.103.12 to 11.103.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.103.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.103.12"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}