{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Graecorum Concilia 11.106.15-25","citation":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 11.106.15-25","ref":"11.106.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.106.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.106.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.106.15.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Graecorum Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Edictum imperatorum in confirmationem concilii Chalcedonensis. Imperatores Valentinianus et Marcianus augusti universis populis. Tandem aliquando quod summis votis atque studiis optabamus evenit: remota est de orthodoxa Christianorum lege contentio: tandem re- media culpabilis erroris inventa sunt, et dis- cors populorum sententia in unum consensum con- cordiamque convenit. E diversis enim provinciis re- ligiosissimi sacerdotes Chalcedona venerunt juxta nostra praecepta, et quid observari in religione de- beat perspicua definitione docuerunt. Discessit igitur jam profana contentio, nam vere impius atque sacri- legus est qui post tot sacerdotum sententiam opinioni suae vel aliquid tractandum relinquit: extremae quippe dementiae est in medio et perspicuo die commentitium lumen inquirere: quisquis enim post veritatem reper- tam aliquid ulterius discutit, mendacium quaerit. Ne- mo itaque vel clericus vel militans, et alterius cujusli- bet conditionis, de fide Christiana publice terminata coadunatis et audientibus tractare conetur in poste- rum, ex hoc tumultus et perfidiae occasionem requi- rens, nam injuriam facit judicio religiosissimae syno- di, si quis semel judicata et recte disposita revolvere et publice disputare contendit, cum ea quae nunc de Christiana fide statuta sunt juxta apostolicas exposi- tiones et instituta sanctorum Patrum trecentorum decem et octo, et centum quinquaginta definita esse noscuntur. Nam in contemptores hujus legis poena non deerit, quia non solum contra fidem bene com- positam veniunt, sed etiam Judaeis et paganis ex hujuscemodi certamine profanant veneranda msyteria. Igitur si clericus erit qui publice tractare de religione ausus fuerit, a consortio clericorum removebitur; si vero militia praeditus sit, cingulo exspoliabitur; caeteri etiam hujus criminis rei de hac sanctissima urbe pellentur, pro vigore judiciario etiam competentibus suppliciis subjugandi. Constat enim hinc haereticae insaniae exordia fomitemque praeberi, dum publice quidam disputant atque contendunt: universi ergo quae a sancta synodo Chalcedonea [U., Chalcedonensi] statuta sunt custodire debebunt, nihil postea dubita- tori.","prev":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 11.106.1-14","label":"11.106.1 to 11.106.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.106.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.106.1"},"next":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 11.106.26-36","label":"11.106.26 to 11.106.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.106.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.106.26"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}