{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Graecorum Concilia 11.106.43-53","citation":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 11.106.43-53","ref":"11.106.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.106.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.106.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.106.43.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Graecorum Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Comperimus praeterea quaedam eos in contumeliam religionis et in invidiam venerabilis synodicae definitionis fuisse mentitos, con- scriptisque libris et chartarum tomis plura finxisse, quae eorum insaniam adversus veram fidem aperte signarent; atque ideo praecipimus ubicunque hujusmo- di scripta reperta fuerint, ignibus concremari: eos vero qui vel scripserint, vel aliis legenda tradiderint docendi studio vel discendi, censemus deportatione puniri; delenda est enim hac infausta haeresis sicut pridem edictis serenitatis nostrae continetur: omnibus adimimus facultatem, quia ultimo supplicio coercebitur qui illicita docere tentaverit. Eos vero qui se- quendi studio audierint scelerata disserentem dena- rum librarum auri mulctatione compescimus, ita enim materia subtrahetur erroris, si peccatorum et doctor defuerit et auditor, Palladi, parens charissime atque amantissime. Illustris itaque et magnifica au- ctoritas tua, edictis propositis, omnibus faciat nota quae jussimus, cognoscentibus moderatoribus provinciarum eorumque officiis, defensoribus etiam civitatum: quod si ea quae vera fide et sancto propo- sito custodienda censuimus aut neglexerint aut permiserint temerari, denarum librarum auri mulcta- tione perculsi, ut religionis legumque proditores, etiam de aestimatione laborabunt. Datum xv Kalendas Au- gustas Constantinopoli Sporacio consule et qui fuerit nuntiatus. Alia Marciani augusti adversus supra memoratos haereticos. Imperator Marcianus augustus Palladio praefecto praetorii. Licet jam jamque sacratissima constitutione man- suetudinis meae cautum ac definitum sit quae in eos severitas exercenda sit qui Eutychetis vel Apollina- ris haereticam perversitatem [U., pravitatem] secuti a religione et fide catholica deviarunt; Alexandrinae tamen urbis cives atque habitatores tantis sunt Apol- linaris infecti venenis, ut necessarium fuerit ea quae ante jam sanximus repetita etiam nunc lege decer- nere. Oportet enim ut sit numerosa severitas san- ctionum, ubi est licentia crebra culparum, custodienda: praeterea orthodoxae fidei cura tanto a sere- nitate mea adhiberi impensior debet, quanto res humanas divina praecedunt.","prev":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 11.106.37-42","label":"11.106.37 to 11.106.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.106.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.106.37"},"next":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 11.106.54-58","label":"11.106.54 to 11.106.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.106.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/11.106.54"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}