{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Graecorum Concilia 2.20.1-13","citation":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 2.20.1-13","ref":"2.20.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/2.20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/2.20.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/2.20.1.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Graecorum Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Isti quidem canones seu regulae priores sunt Nicaenis, sed ideo Nicaeni canones priores scri- buntur propter auctoritatem magni et sancti concilii apud Nicaeam habili. Convenerunt autem in synodum memoratam Ancyrae civitatis hi qui infra scripti sunt: Marcellus Ancyritanus, Agricolaus Caesariensis, Lu- pus Tarsensis, Vitalius Antiochensis, Basilius Amas- senus, Philadelphius Juliopolitanus, Festulus Nico- mediensis, Heraclius Zelonensis, Petrus Iconiensis, Nunecius Laudocenus, Sergianus Antiochenus Pisidiae, Narcisus Nerodiensis. I. De presbyteris lapsis in persecutione. Presbyteros qui immolaverunt et postea iterum certamen inierunt, si hoc ipsum ex fide et non ali- quo argumento sibimet praeparantes egerunt, ut iterum teneri viderentur ut tormentis subjici tanquam putentur inviti; si ergo ex fide luctati sunt et non ex compacto ad ostentationem ut offerrentur ipsi fe- cerunt, hos placuit honorem quidem sedis propriae retinere, offerre autem illis, et sermonem ad populum facere, aut aliquibus sacerdotalibus officiis fungi, non liceat. II. De diaconibus qui immolaverunt. Diacones similiter qui immolaverunt, postea autem iterum luctati sunt, alias siquidem honorem habere oporteat, cessare vero debere ab omni sacro mini- sterio, ita ut nec panem nec calicem offerant, nisi forte aliqui episcoporum conscii fuerint laboris eorum et humilitatis et mansuetudinis, et voluerint eis ali- quid amplius tribuere vel adhibere; penes ipsos ergo de his erit potestas. III. De clericis sive laicis quorum manus alii cum inju- ria super idolorum sacrificia posuerunt. Qui fugientes tempore persecutionis comprehensi sunt vel a familiaribus seu a domesticis traditi, et vel bona propria amiserunt vel sustinuerunt tormenta vel etiam carceribus inclusi sunt, et tamen se procla- maverunt esse Christianos, quin etiam perseverante violentia ad id usque perducti sunt, ut manus eorum apprehensas et violenter attractas super sacrificia imponerent, illis scilicet perseverantibus in fide Christianos se esse vociferantibus;","prev":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 1.6.68-99","label":"1.6.68 to 1.6.99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/1.6.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/1.6.68"},"next":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 2.20.14-24","label":"2.20.14 to 2.20.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/2.20.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/2.20.14"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}