{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Graecorum Concilia 6.46.36-49","citation":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 6.46.36-49","ref":"6.46.36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.46.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.46.36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.46.36.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Graecorum Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"In ipsis autem conciliis et presbyteros et diaconos prae- sentes esse oportet, et omnes quotquot se laesos aesti- mant, et synodicam exspectare sententiam: nec li- ceat aliquibus apud semetipsos concilia sine metro- politanorum episcoporum conscientia facere, quibus de omnibus cautis constat permissum esse judicium. XXI. Episcopum de dioecesi ad dioecesem non debere transire. Episcopum de dioecesi ad dioecesem alteram non debere transire, neque si se ipsum ingesserit, neque si a populis fuerit violenter attractus, neque si etiam hoc ei ab episcopis suadeatur: manere autem eum debere in Ecclesia Dei quam ab initio sortitus est, et non ab ea alibi demigrare secundum regulam a Pa- tribus constitutam. XXII. Episcopum non debere in alienam irruere civitatem. Episcopum non debere in alienam irruere civita- tem quae illi probatur non esse subjectam, neque in regionem quae ad ejus curam minime dignoscitur pertinere, ad aliquid ordinandum, neque presbyteros aut diaconos constituere ad alios episcopos per- tinentes, nisi forte cum consilio propriae regionis episcopi: quod si quispiam horum tale aliquid adire voluerit, irrita [E., abjicienda] quidem erit hujusmodi ordinatio, et is qui male usurpaverit a synodo arguatur. XXIII. Episcopo non licere successorem sibi constituere. Episcopum non licere tanquam successorem sibi futurum constituere alterum, quamvis circa vicinia mortis habeatur: quod si tale aliquid factum fuerit, irrita sit hujusmodi ordinatio. Custodire autem de- bet ecclesiastica constituta, quae ita se continent: non posse aliter episcopum fieri, nisi in concilio et cum consensu episcoporum, eorum duntaxat, qui post obitum illius qui praecessit habuerint potesta- tem eum qui dignus fuerit provehendi. XXIV. De rebus ecclesiasticis et episcopalibus. Quaecunque res Ecclesiae sunt convenit cum omni diligentia et bona fide servari, illa scilicet fide quae Deo debetur omnia praevidenti atque judicanti;","prev":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 6.46.18-35","label":"6.46.18 to 6.46.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.46.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.46.18"},"next":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 6.46.50-59","label":"6.46.50 to 6.46.59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.46.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.46.50"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}