{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Graecorum Concilia 6.46.50-59","citation":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 6.46.50-59","ref":"6.46.50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.46.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.46.50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.46.50.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Graecorum Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"quaeque gubernari oportet et dispensari cum judicio et potestate episcopi, cui totius plebis animae viden- tur esse commissae. Manifesta autem esse oportet quae Ecclesiae competunt eorum presbyterorum et diaconorum, id est qui circa ipsum sunt, ut ipsi non ignorent nec eos aliquid lateat eorum quae sunt propriae Ecclesiae, ut si contigerit episcopum de hac vita migrare, cum manifestae sunt et notae res eccle- siasticae, non intercidant atque depereant. Sed nec res propriae episcopi tanquam obnoxiae, rerum ec- clesiasticarum occasione, illius pulsentur injuriae; quia justum et decibile est apud Dominum [AE., Deum] ei homines, quae propria sunt episcopi quibus ipse judicaverit derelinqui, et quae ecclesiae sunt ipsi ser- vari: ita enim fit ut nec Ecclesia damno aliquo af- fligatur, nec episcopus occasione rerum ecclesiasti- carum praescribatur, neque pertinentes ad eum in causas incurrant, quo post mortem memoria ejus maledictis aliquibus oneretur [U., dehonestetur]. XXV. Episcopum habere potestatem in rebus ecclesiasticis disponendis. Episcopum habere ecclesiasticarum rerum potesta- tem ad dispensandum omnibus indigentibus cum omni timore et reverentia Dei; ipsum quoque ex eis percipere atque uti debere quibus indiget, si tamen indiget vel ad suas necessarias vel fratrum expen- sas, qui apud eum hospitalitatis gratia commo- rantur, ut nulla ex parte per inopiam defraudentur, secundum Apostolum dicentem: Habentes victum quotidianum et tegumentum corporis, his contenti su- mus [U., simus]. Quod si his minime contentus atque sufficiens transferat in necessitates domesticas ecclesiasticas res vel commoda quaelibet Ecclesiae, aut agrorum ecclesiasticorum fructus citra conscientiam presbyterorum vel diaconorum apud se redigat [U., degentium], et domesticis suis, vel etiam affini- bus, aut fratribus, aut filiis earum rerum tribuat po- testatem, ut per eorum secretam diligentiam caeteri ecclesiastici faedi videantur; reatum hunc qui hujus- modi est apud metropolitanum provinciae praestare debebit.","prev":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 6.46.36-49","label":"6.46.36 to 6.46.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.46.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.46.36"},"next":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 6.46.60-68","label":"6.46.60 to 6.46.68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.46.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.46.60"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}