{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Graecorum Concilia 7.51","citation":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 7.51","ref":"7.51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/7.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/7.51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/7.51.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Graecorum Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Sancta synodus secundum Laodiceam Phrygiae Pacatianae, convocata ex diversis provinciis Asiae, regulas exposuit ecclesiasticas, sicut infra scriptum est. I. De digamis. De eo quod oportet secundum ecclesiasticum ca- nonem, eos qui libere et legitime secundis nuptiis conjuncti sunt, nec occultam permixtionem operati sunt, pauco tempore exempto, vacare orationibus et jejuniis, et secundum veniam reddi eis commu- nionem. II. De his qui diversorum peccatorum lapsus incurrunt. Ilis, qui diversorum peccatorum lapsus incurrunt et instant orationi, confessioni ac poenitentiae, malo- rum suorum perfectam conversionem demonstran- tes, pro qualitate peccati poenitentiae tempus attri- buendum est propter misericordiam et bonitatem Dei: qui ergo hujusmodi sunt, revocandi et ad com- munionem sunt applicandi. III. De neophytis non promovendis ad sacerdotium. Non oportet neophytum promoveri ad ordinem sa- cerdotalem. IV. Non licere coram catechumenis clericos fieri. Non oportet manus impositionem super ordinatos praesentibus catechumenis celebrari. V. Non licere clericis usuram vel sexcupla accipere. Non licet fenerari ministris altaris, vel in sacer- dotali ordine constitutis usuras vel lucra quae sex- cupla dicuntur accipere. VI. Non licere haereticos ingredi ecclesiam. Non concedendum haereticis ingressum domus Dei in haeresi permanentibus. VII. De Novationis et Quartodecimanis. Novatianos, vel etiam Quartodecimanos, quos Graeci Τεσσαραδεκατίτας [U., Tέσσαρες καί δεκάτερες] appellant, id est qui quartadecima luna primi mensis cum Judaeis pascha celebrant, sed et catechume- nos eorum vel fideles non recipi, priusquam con- demnent omnem haeresim, plenissime autem ante omnia, in qua delinebantur: et tunc qui apud eos fideles dicuntur symbolum fidei doceantur, atque ita unctos sancto etiam chrismate, divino sacramento communicare conveniet.","prev":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 6.46.60-68","label":"6.46.60 to 6.46.68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.46.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/6.46.60"},"next":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 7.52","label":"Vii. Concilium Laodicenum. A Laodiceae Sacerdotibus Editum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/7.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/7.52"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}