{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta: Graecorum Concilia 9.2","citation":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia 9.2","ref":"9.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/9.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/9.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/9.2.md","author":{"name":"Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia"},"work":{"title":"Documenta: Graecorum Concilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Sancta, magna atque universalis synodus, quae secundum Dei gratiam et piissimam sanctionem clementissimi et fidelissimi magni imperatoris Con- stantini congregata est in hac a Deo conservanda regia Constantinopoli nova Roma, in secretario divini palatii, quod cognominatur Trullus, decrevit quae in- ferius continentur. Unigenitus Dei Patrisque Filius et Verbum, qui per omnia similis nobis absque solo peccato factus est homo, Christus verus Deus noster per evangelicas voces praeclare [U., proclamans] praedi- cavit: Ego sum lux mundi; qui sequitur me non am- bulat in tenebris, sed habebit lumen vitae; et iterum: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. In hac divinitus edita pacis doctrina gradiens man- suetissimus noster imperator, qui et propagator [T. 1, propugnator] exstitit rectae fidei, expugnator vero pravae doctrinae, sanctum hoc ex nobis universale congregans concilium totius Ecclesiae adunavit com- paginem. Unde haec nostra sancta et universalis synodus impietatis errorem, qui a quibusdam per tempora et nunc usque est, procul abjiciens, san- ctorum autem et probabilium Patrum inoffense iter assequens, sanctis et universalibus quinque synodis pie in omnibus consonavit, trecentorum decem et octo sanctorum Patrum qui in Nicaea convenerunt adversum insaniam Arii, et postea in Constantinopoli centum quinquaginta Deo inspiratorum virorum ad- versum Macedonium impugnatorem Spiritus et Apol- linarem impium, similiter et quae in Epheso prius adversus Nestorium Judaicae intelligentiae congregata est ducentorum venerabilium virorum, et quae in Chalcedone sexcentorum triginta Deo inspiratorum Patrum adversus Eutychem et Dioscorum Deo odi- bilem; super has et ultimae harum quintae sanctae synodi quae hic congregata est adversus Theodorum Mopsuestenum, Origenem, Didymum et Evagrium, et scripta Theodoreti adversum duodecim capitula laudabilis Cyrilli, et epistolam quae dicitur Ibae ad Marin Persam scriptam, pietatis quidem restaurans sanctiones in omnibus illibatas, profana vero impietatis projiciens dogmata, et id quod a trecentis de- cem et octo Patribus expositum est, itemque quod a centum quinquaginta Deo inspiratis viris confirma- tum est, quod et caeterae sanctae synodi ad perem- ptionem totius pestiferae haeresis prompte susceperunt ratumque habuerunt, symbolum et haec nostra sancta et universalis a Deo inspirata consignavit syll- odus.","prev":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 9.1","label":"Ix Concilium Constantinopolitanum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/9.1"},"next":{"citation":"Documenta: Graecorum Concilia 9.3","label":"Ix Concilium Constantinopolitanum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/9.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/concilia/documenta-graecorum-concilia/9.3"},"credit":{"text":"Concilia, Documenta: Graecorum Concilia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1450/tmp1450/tmp1450.tmp1450.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}