{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 1-4","ref":"1-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/1-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/1-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/1-4.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"IOANNES MARIA. RAOs est omnium MARIANE dilectissime, qui alijs gratificari cupiunt, petita amicorum non negligere, immò omni animi charitate amplecti, & maximè si quae petuntur, iusta, honestaque fuerint, nullumque incommodum illi, à quo petuntur, afferentia. Quod si alicui ingrueret, iniustitia, inhonestaque uiderentur, cum iustum, atque honestum non magis placeat illi, qui petit, quàm à quo petitur, longè quidem errarent homines, si iustum & honestum alterius incom modo parari arbitrarentur. Cum ergo nos animaduertimus, non minus tibi con placere, quàm nobis gratum fore, quod te modo exoratum uolumus, cum tibi dicendi, nobis audiendi maximè uacet, ut capitis aegritudines, quae à causa fiunt primitiua, una cum illarum curis commemores. Quando ad id animę conscien tia, ac aegrorum pietate excitemur, & animamur, ut audacter petamus. Quod si timidè peteremus, forsan nobis, quod omnibus gratum existet, iure negaretur. Cum ipsa timiditas duo portendere uideatur, ut uel quod petitur, iniustum, inhonestumque siet: uel ille, à quo petitur, immanis, ferox, immitisque sit. Quare cum iustum, tuque MARIANE suauissime mitis, amicisque munificentissimus sis, uelis de ipso negotio nobiscum ratiocinari, ut tua concinna animaduersione ualeamus tot capitis pericula declinare, ad quae isti nostri emperici ueloci gressu irruunt, aut si qua euenerint, emendare. Cum tu solus sis, qui & curare, & emendare possis capitis laesiones, quod tunc nobis cognitum fuit, cum graues capitis casus in hospitali sanctae Mariae consolationis peregisti: quo tempore de chirurgia compendium absoluisti. Perge igitur MAR. amicis tuis amantissimis obtemperare, & posterorum incommoditatibus prouidere. Nam si tanti laboris pręmia digna non feres à nobis, qui parum possumus, Deus ipse optimus ma ximus tua facta foelicitabit.","prev":{"citation":"De chirurgia 1-3","label":"COMPEND. MARIANI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/1-3"},"next":{"citation":"De chirurgia 1-5","label":"MARIANVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/1-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/1-5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}