{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 1.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 1.1-4","ref":"1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/1.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Consolidabitis, si unguenta qualitati ulceris extraneę aduersa collocabitis, utputa, si qualitas ulce ris fuerit calida, uos frigidis: & si frigida, calidis utimini, sicque consolidabitis. Quid enim est carnem generare, aut discontinuum consolidare, nisi qualitatem quae uirtuti nutritiuae aduersatur, rectificare, & ad membri complexionem adaequare? Quo facto, natura quidem fortificata carnem generabit, quod patet non solum in hominibus, sed etiam in brutis animalibus. Et ideo unguenta non compono nisi illa, quae dicta sunt in ulceris calidi, & frigidi curatione, ad quae ire potestis, cum illis indigueritis, quare modo de cauernoso ulcere dicamus. Iramur si antiqui in cognitionem rerum, causarum, aegritudinumque deueLVInerunt, cum sint edocti ab ipsa natura, quam diligentius prisci obseruabant. Et ideo ad id scientiarum fastigij uenerunt, quod nos modo uix cogitatione attingimus, ipsi prę oculis habebant. Hoc autem maximè considero ex talpae subterrane is cuniculis, qui me ad ulceris cauernosi considerationem iniecere. Nam cum hortu lanus quidam talpariae cauernę os obrueret aut obstrueret (talpa causa terrę hia tus non remota) septem ex una hora ebullierunt. Quod quidem non negligendum circa ulceris cauernosi curam pernotaui ipsum curaturus. Quod cum rectè pertractare cupimus, illius causas inuestigamus, quas aucupabimur aut ab humoribus, aut ab accidentibus, uel à saniei qualitatibus. Et idcirco cum talismodi ulcus uolueritis curare, benè prius ipsum scrutamini, recteque considerate, nunquid aliquod accidentium superius narratorum causa sit, quod consolidationem impediat. Quod si affuerit, manifesteque ipsum accidens esse comprobaueritis, ad curam illius accidentis, quod uestrum magisterium impediret, recurratis. Quo quidem emendato, fine optato fruemini. Verum si istorum nullum esse causam cognoueritis, qualitatem saniei contemplamini. Quae si saniem, uirus aut sorditiem ostendet, ad curam ulceris saniosi, uel uirulenti, aut sordidi properate, & secundum quod ibi dictum est, facite, quoniam absque dubio tanti certaminis eritis uictores. Si uerò humores erunt, quod carnis colores ostendent, ipsos purgabitis. Nam si color erit rubeus, & cum pruritu, choleram significabit: Si rubeus demissus, sanguinem indicabit. Si albus, phlegma arguet. Si fuscus, melancholiam accusabit. Sicque ope rando terminum uestro desiderio complantabitis.","prev":{"citation":"De chirurgia 169.13","label":"169.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/169.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/169.13"},"next":{"citation":"De chirurgia 1.5-7","label":"1.5 to 1.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/1.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}