{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 1.5-7","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 1.5-7","ref":"1.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/1.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/1.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"E putrido autem & corrosiuo esset dicendum, nisi de his sermonem habuDissemus, cum accidentia emendabamus, ubi causas & curas posuimus, ad quae ire potestis, cum ipsorum curatione uobis opus fuerit. Haec sunt, quae pro uestri animi satisfactione diu mecum detinueram. Quae si erunt omnibus complacitura ignoro. Nam ille in dicendo factus sum, qui in medio foro domum aedificat, circa quam de altitudine & depressione controuersiam spectantes excitant, & commouent, cum & patrono aequalitatem proportionemque habere domus ipsa uideatur. Quod equidem uereor ne fortè alijs nimis abiectus, & depres sus nostersermo uideatur: alijs uerò nimis ornatus & altus, cum omnibus complacere non possim, existimans mediocrem dicendi modum retinere: maximè cum mihi nunquam placuerit per arborum cacumina euolare, sed lento gradu plumbeoque pede incedere, ut me quicunque consequi cuperent, facilius attin gerent. Diximur. Modus conficiendi pulueris rubei sic fit. Ecipe aquae, cum qua argentarij separant aurum ab argento unc. vj. argenRti uiui unc. iiij. misceantur simul in elambico uitreo, quod benè illutabitis. Habet enim elambitum bocciam, quae illutanda est, in qua ponuntur elambicanda, & capellum, & recipientem. Cuius forma talis est. Sed. A. est illutanda, quę dicitur boccia. Punctus nominatur capellum. B. uerò dicitur recipiens, sicque ordinato elambico, & in fornace posito, distillabitis igne temperato. Aqua uerò, quę separat aurum ab argento, fit hoc modo: Reci. salis nitri, aluminis rochae, uitrioli Roma ni, ana lib. ij. misceantur in mortario molendo cum pistil lo tandiu donec benè misceantur.","prev":{"citation":"De chirurgia 1.1-4","label":"1.1 to 1.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/1.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 2-3","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/2-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/2-3"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}