{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 102.5-9","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 102.5-9","ref":"102.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/102.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/102.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/102.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Aut si omnino nihil oleosum medicamento adhibere placet, laricem resinam admisceto: cuius si copia non est, terebinthinam assumito. Aliud validius medicamentum ad chironia vlcera, id est, non mediocriter, sed maximè maligna contumaciaque ex Asclepiade. Eris squammae, & aeruginis rasae utriusque pondo unciam, cerae selibram, hoc A est, uncias sex, resinae laricis, uel si eius copia non est terebinthinae, pondo unc. & semissem. Ea quae liquari possunt aridis affunduntur. Quibus acceptis ac curiosè mollitis utitor. Item platysma (hoc est, linteum latum, cui emplastrum il litum sit) exiguum soli affectae parti, ut ulcus tantùm comprehendat, inijcito. Caeterùm ambientes particulas, pharmaco quod phlegmonem arceat, circundare oportet, atque inter curandum tertio quoque die soluere expedit, deinde fomen tis mitigare, ipsumque emplastrum quod à latitudine platysma uocatur, abluendo emollire, ac rursum (ut iam supra diximus) imponere donec cicatricem indu cere incipiat. Porrò mediam ac (ut Galenus ait) symmetriam habebit temperiem, ut etiam modicè maligna curet, si non tripla, ut in praecedenti descriptione, sed quadrupla cerae portio metallicis, squammae scilicet & aerugini commista fuerit. Sed moderatius adhuc extiterit, si quincupla adijciatur, ut nondum cacoethe, sed aegrè cicatricem ducentia persanet. Itaque cum auxilium ad aliquid spectet, ac mollius pharmacum ad moderatiora cacoëthe, id est, malefica, magis quàm uehementius conducat, satius fuerit in ulceribus non ita malignis & con tumacibus, ceram quadruplam uel quincuplam amborum simul metallicorum esse, ut rectè Galenus admonuit. Aliud pharmacum vehemens & mitigatorium ad cacoethe, Andromachi. Erae tyrrhenicae uel eius loco pinguis & recentis, optimae) drachmas octo, seui taurini, terebinthinae, plumbi usti, singulorum drachmas quatuor, linamentis excepto utitor. Ad desperata vlcera, quorum scilicet curationem plaerique aggreßi. non absoluerunt, sed tanquam ab insanabilibus destitere, emplastrum admirandum, cui, Galeno authore, cum propter alia, tum quoniam longo experimento probatum est, multum considere oporteat. COrios cuius loco uitriolum sumi potest) drachmas uigintiquatuor: alumiOnis scissilis (quod uulgò alumen de pluma nominant) calcis uiuae, malicorij Lid est, corticis mali granati singulorum drachmas sexdecim: thuris, gallarum immaturarum, utriusque drachmas uiginti duas: cerae drachmas centum uiginti: seui uitulini, uel si eius copia non sit, ueteris suilli, quam axungiam uocant drachmas centum sexaginta: olei ueteris heminam, hoc est, uncias nouem.","prev":{"citation":"De chirurgia 102.1-4","label":"102.1 to 102.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/102.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/102.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 102.10-13","label":"102.10 to 102.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/102.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/102.10"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}