{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 104.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 104.1-4","ref":"104.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/104.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/104.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/104.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"depascens atque arrodens, inustione seu cauterio (ut loquuntur) actuali absumenda & desiccanda ueniet, modò laborans id genus auxilij tutum, atque utile, caeterisque alijs longè praestantius, non reformidet ac renuat. Quòd si ferrum candens ob timiditatem, aut delicatam nimis naturam pati, atque admittere noluerit, medicamenta acriora, & quae ignis uires habeant admouebis, cuiusmo di sunt pastilli Andronis, Musae, aut Pasionis, in tractu de tumoribus praeter naturam descripti: uel trochisci asphodelorum, aut qui calidicon nominantur, quo rum formulae ac descriptiones libro sexto referuntur. His etiam atramentum scriptorium, quod & incaustum uocant, magna utilitate admouetur. Quòd si haec parum profecerint, arsenicum, quod sublimatum nominant, modica tamen (ut alibi dictum est) quantitate, tutò adhiberi potest. Locus autem ambiens, hoc est, circumpositae ulceri partes, interim refrigerantibus perpetuò muniendus erit, ne tam uehementibus admotis praesidijs, fluxio irritetur. Porrò sine his quidem tam potentibus auxilijs malum aliquando uictum fuerit, nec erosio ipsa depascens quouis modo sisti possit, membrum amputare necessarium est, ut uoluit Auicenna. De sordidi & putris ulceris curatione. Cap. XVI. VID sit ulcus sordidum, quod Graeci rhyparon uocant: quid item putre, seu putrefactum ulcus dicatur, suprà definiuimus. Porrò sordi dum, & putrefactum ulcus Guidoni dicitur, quod sui malitia (ut eius uerbis utar) putrefacit membrum, dimittendo uiscositatem, aut carnen mollem, siue (inquit) crustosam, foetidam, à qua fumus eleuatur foetidus, & cada uerosus. Ac tale quidem ulcus fraudulentum etiam appellant. Caeterum si eius malitia ulterius progrediatur, & serpat, in sphacelum (quem uulgus esthiomenum uocat) degenerat, & homini uitam adimit. Horum autem ulcerum causę sunt, succi praui, crassi, sanguinis naturam quodammodò resipiscentes, hoc est, sanguinei, qui feruore quodam uelut ebullientes, uenenositatem, atque malignitatem quandam indipiscuntur. Et haec quidem magna ex parte carbunculos maleficos siue anthracas, abscessus, & uulnera malè curata, consequuntur. Porrò talium ulce rum curatio consistit in proba uictus obseruatione, & euacuationibus accommo dis, quibus corpus uniuersum ab excrementis, atque à natura alienis humoribus expurgetur.","prev":{"citation":"De chirurgia 104-2","label":"Cap. XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/104-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/104-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 104.5-8","label":"104.5 to 104.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/104.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/104.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}