{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 105","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 105","ref":"105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/105.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":447,"text":"Vlcus cauernosum. Fistula quid Sinus quid, & eius differentiae multi plices. uel ad latus tendentes, recti aut flexuosi, simplices ac duplices, triplicesue. Galenus autem eorum duntaxat, qui à positionis figura sumuntur, meminit: ut qui praecipuè curandi rationem immutent. Si enim magnus, siue paruus aut breuis, uel altus, aut iuxta superficiem consistens simplex uel duplex, triplexue fuerit, eadem semper est eorum curandi ratio. At si uel sursum, uel deorsum, uel ad latus, uel intrò ad ossa tendit, curationem uariat. Cum enim sursum tendit, facilè per eius os saniosa colluuies atque ipsum pus effluit. Cum uerò deorsum uergit, intus retentum pus, aut sanies, contiguas partes erodit. Quare nisi facto ex aduerso (ut statim dicetur) emissario, nihil omninò profeceris, siue carnem generare, siue glutinare uelis. Cum uerò ad latus declinat, aut sursum uergit, aut intrò fertur, sed ita locari pars afflicta potest, ut liberè sanies aut pus è sinu effluere pos sit, incisione ex aduerso facta opus non est: sed de his adhuc in sequentibus. Caeterum causae eiusmodi sinuum, seu cuniculosorum ulcerum, sunt abscessus, siue suppurantes affectus tardius dissecti, & uulnera perperàm curatu. Pus nanque longo nimis spatio in suppurato abscessu, aut in profundo uulnere, quod non ri tè expurgatur, retentum ac dilitescens, malignitatem, & ueluti acrem atque ero dentem quandam naturam acquirit, & cuniculos tandem molitur, qui difficilè admodum carne impleri, & glutinari queunt. Ad affectam nanque particulam quae iam imbecillitatem contraxit, undique ex circuniacentibus ac uicinis partibus, imò uerò & ab uniuerso corpore, superuacanei humores confluunt, atque ita aegrè sanabile redditur ulcus. Differentiae cuniculorum, seu cauernularum eiusmodi ulcerum deprehendum tur turundis (quas tentas uocant) & specillis siue contis (quę probę uulgò dicun tur) argenteis, uel plumbeis, aut alia consimili materia factis, in ipsos cuniculos leuiter ac blandè immissis. Item minutis quibusdam, atque exilibus radicibus, & cereis candelis, necnon & coloratis quibusdam iniectionibus. Color uerò materiae, quae ab ipsis cauernulis & sinubus egreditur, qualitatem eius manifestè insinuat: si enim tenuis fuerit & loturae carnis persimilis appareat, calidam esse, haud temerè eam iudicabis. At si candida uisitur & serosa, indubiè frigida erit. Sed & saniei purisue bonitas, & paucitas, doloris quoque & tumoris, qui prius aderant, priuatio, sinum carne impleri, & glutinari demonstrant. Si uerò contraria his affuerint, glutinationem nequaquàm adhuc fieri nobis indicant: ut Galenus ijs uerbis nobis testatum reliquit libro secundo de ratione curandi, ad Glauconem. An uerò (inquit) altae sinus partes coaluerint ex manante sanie deprehendes, si ea „ multa uel pauca, cocta uel cruda sit. Praeterea si neque in ipso sinu dolor sentia „ tur, nec tumor appareat, sed totus locus aequabilis sit, siccus ac doloris expers. „ Quòd si puris probè cocti portio exigua in ore conspicitur, multò magis de „ glutinando sinu sperandum est. Hactenus de sinuum differentijs, causis, & iudicijs „ dicta sufficiant. Itaque tempestiuum est, ut eorum curationem aggrediamur, & qua poterimus breuitate, nunc prosequamur.","prev":{"citation":"De chirurgia 104-3","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/104-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/104-3"},"next":{"citation":"De chirurgia 105-2","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/105-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/105-2"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}