{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 106.1-5","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 106.1-5","ref":"106.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/106.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/106.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/106.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Aqua aluminosa. Medicamentum ex charta combusta. quàm ex aduerso plagam facere. Ita enim facilius ac citius multo, ad sanitatem ulcus perducetur. Tota igitur cauitate dissecta elychnijs, & pannorum lacinijs in linamenta formatis, congruisque medicamentis sic expurgandus, atque resiccam dus erit sinus, ut tandem caro regignatur, cauitas impleatur, et ad perfectam sanationem, modo quo suprà de altis & cauis uulneribus docuimus, perducatur. Ce terùm priusquàm ex aduersa parte diuisio fiat purulenta colluuies sinenda est, magna satis copia in fundo ipsius sinus colligi, quo sinus parietes magis attenuentur, atque ita melius specillum (supra quod sectio fieri debet) in cauitatem de mittatur, sinu scilicet ex puris copia distento, & ampliore facto. Specillum autem ipsum quod sic in sinum immititur, laeue, hoc est, minimè asperum esse debet, ac unctuoso aliquo (ut citra dolorem immitti possit) illitum. Adhaec parte posteriore perforatum esse decet in modum acus, ut in eo imponi possit cento aliquis (ut uocant) ex stupis canabinis, aut aliqua gracili fascia, aut certe funiculo quopiam molli, ut canabino, factus. Incisione autem facta, dolor qui per eam excitatus est, sedandus erit, et impetus profluentis sanguinis, oui candido, atque alijs id genus supprimendę sanguinis profusioni dicatis auxilijs, compescendus. Post haec autem cento alius, quando opus erit, detergente aliquo medicamento imbutus, indendus erit, atque ut id commodius fiat, alteri qui sinum adhuc occupat, aut assuetur, aut alligabitur. Poterunt & elychnia seu linamenta in mundificatiuo ali quo tincta, in sinum ipsum imponi, superque, atque in ambitu danda sunt, quae mox infrà dicemus. Porrò si neque in imo ipsius sinuosi ulceris plaga commodè fieri possit, neque cauitas tota dissecari, sinus totus eluendus erit collutionibus, primùm quidem detersorijs, si inhęrentem saniem subesse suspicaris: deindè sarcoticis, id est, carnem generantibus: postea uerò adglutinans medicamentum transeundem erit. Proinde Galenus libro secundo de ratione curandi ad Glauconem, sinum ipsum nunc melicrato solo, id est, mulsa, nunc quidem puro uino nunc uerò mulso, eluendum esse monet. Itaque ad detergendam, expurgandamque sinui inhaerentem saniem, melicratum praeferendum est.","prev":{"citation":"De chirurgia 106","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/106"},"next":{"citation":"De chirurgia 106.6-9","label":"106.6 to 106.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/106.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/106.6"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}