{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 108.10-14","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 108.10-14","ref":"108.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/108.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/108.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/108.10.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Haec postrema etiam ualde efficax est in ossium corruptorum expulsione Ego autem optimè factum existimauerim, si in praedictis decoctionibus nonnihis ligni Guaiaci, uel Indici (quod lignum sanctum, & palmam sanctam appellant) aliquot horas maceretur, postea moderato igne leuiter decoquatur, & ex colatura, quantum assidenti medico satis esse uidebitur, mane bibendum offeratur. Atque haec regimen (ut loquuntur) uniuersale concernunt. Quod autem ad topica pertinet auxilia, & regimen (ut uocant) particulare, quatuor sunt ordi ne peragenda. Primum quidem fistulae orificium, si non satis hiet, hoc est, si nimis strictum fu erit, imò uerò & sinus ipse fistularis usque ad fines eius, si fieri possit, dilatari debet. Secundo loco callum eximere, fistulamque auferre, atque omninò destruere conuenit. Tertio post exemptum (quocunque modo id fiat) callum, sordities detergenda ueniet. Quarto ubi purus iam ab omni sorde sinus uidebitur, similiter reliquis ulceribus ad sanitatem perducetur: nempe glutinatorijs, seu (ut loquuntur) incarnantibus medicamentis, & epuloticis, id est, cicatricem inducentibus, atque etiam (si carnis aliqua fuerit amissio) sarcoticis, id est, carnem ge nerantibus pharmacis. Ergo si nec aduri ferro, nec incidi commodè possit fistula, & eius os, aut sinus totus, siue unus ac simplex, siue multiplex fuerit, non latè satis pateat, immisso collyrio aliquo, seu (ut uocant) tenta, ampliari ac dilatari de bebit. Materia autem ad conficienda collyria, dilatandis eiusmodi fistulis, & sinu bus non callosis idonea, sunt radices gentianae, & maliterrae (quam aristolochiam Graeci nominant) radix item bryoniae, hoc est, uitis albae, & dracontij seu dracunculi, praesertim maioris, qui serpentaria officinis, & Romanis ueteribus colum brina nuncupatur. Sed inprimis huic negotio accommoda sunt frusta spongiae contorta & ualidè impressa. Ex ijs igitur fiant collyria siue penicilla (quas tentas uocant) altera quidem parte tenuia, altera paulò pleniora. Atque ea parte qua tenuia sunt, demitti oportet in fistulam, sed filo semper appendice, ut tutius, si altius descen derint, & promptius, si nimis haereant, extrahi possint. Dimittantur autem horis duc decim, aut certè plus, aut minus, donec scilicet latè satis dehiscat fistula. Caeterum orificio fistulae atque eius sinu, sufficienter dilatatis, ipsius destructio, prorsus molienda est. Id autem trifariàm fieri consueuit. Nempe uel medicamentis acrioribus, & callum exterentibus, uel incisione sinus, & ustione: uel incisione citra ustio nem, cum calli euulsione.","prev":{"citation":"De chirurgia 108.5-9","label":"108.5 to 108.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/108.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/108.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 108.15-16","label":"108.15 to 108.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/108.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/108.15"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}