{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 109.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 109.9-12","ref":"109.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/109.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/109.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/109.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Signum autem, quo digno scimus medicamentum acre atque adurens, suum effectum quod satis est, induxisse, est ulceris elatio siue tumefactio, ac trium dierum mora, ut communis usus habet. Quid post adItaque adusta, & ut oportet resiccata fistula, mitigatorio aliquo medicamento pri ustionem & remis diebus utitor, ut oleo cum oui luteo misto. Deinde ea quae crustas, ferro igni siccationem si to aut adurente medicamento inductas resoluunt ac deijciunt, admoueto: cui stulae agendum sit. usmodi est butyrum, aut aliquod aliud simile pingue ac unctuosum, à quorum Mortificatę fiusu non prius desistito, quàm crustae deciderint, & in pus conuersae fuerint. Mor stulae signum. tificatae autem fistulae euidens argumentum est, cum pus quod antè multum & crudum apparuerat, nunc paucum & coctum uisitur. Tertius modus abolendi fistulas est, qui per incisionem fit sine cauterio, uel Tertius modus actuali (ut uocant) uel potentiali. Itaque facta quemadmodum antè proditum est, inabolendi fistu las. cisione usque ad fines seu fundum ipsius fistulę, callus totus uel unguibus, uel acie scalpri, uel cultro rasorio, id est nouacula detrahi debet, ita ut locus, seu sinus ip se purus, & ab omni sorde mundus appareat, quod uiuae ac probae carnis praesen Vera fistulae tia deprehenditur, ut docuit Auicenna. Et haec uera est fistulae curatio, quam sta curatio. tim, si nihil obstiterit, aggredi debemus, quoties fistula nobis sananda & abolen da proponitur. Cęterùm dilatata fistula, atque in totum abolita, detergentibus, si quae sordes adhuc supersit, & sarcoticis, siue incarnantibus medicamentis uti nos oportebit: qui postremi duo scopi erant in sanandis fistulis propositi. Ergo callo fistulae eliso atque absumpto si sordes aliqua subsit, mulso uel aqua in qua Detersio eruum coctum sit, sic ut huic quoque mellis paulum adijciatur, locum abluito, uel sequenti medicamento repurgandis fistulis, post remotum callum longè accomMedicamentum modatissimo utitor. Terebinthinę in aqua uitae ablutae unc. 3. succi apij, succi cy fistulas repurnoglossi (quod Romani linguam canis appellant) singulorum drach. 6. mellis rogans ac deterbens.","prev":{"citation":"De chirurgia 109.5-8","label":"109.5 to 109.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/109.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/109.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 109.13-16","label":"109.13 to 109.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/109.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/109.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}