{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 112.1-7","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 112.1-7","ref":"112.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/112.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/112.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/112.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"INSITAVT IONVM CII RVRGICARVN IOANNIS TAGAVL tij Doctoris Medici, de fracturis, LIBER QVARTVS. Quid fractura, & quae sint eius differentiae. Cap. I. VANDOQVIDEM TRIBVS LIBRIS SVPE rioribus, de uitijs chirurgię subiectis, quę carnosis & mol lioribus corporis partibus accidunt, abundè satis dictum est, ordo iam postulat, ut de alijs quae ossibus contingunt, hoc est, fracturis & luxationibus, disseramus: haec enim Chi rurgię generi etiam subijciuntur. Ac primum quidem de fracturis agemus, quas etiam Hippocrates luxationibus Fractura quid anteposuit. Est igitur fractura, ut in uniuersum dicatur unitionis, siue continuitatis solutio quaecunque in osse, quam Gręci proprio nomi κάταγμα. ne & omnibus suae gentis hominibus noto, catagma uocant, ut Galen. 6. meth. medend. & plerisque locis testatum reliquit. Paulo uerò Aeginetę, atque alijs posterioris Paulus. medicinae Graijs scriptoribus, fractura ossis est diuisio, aut ruptura, aut praecisio, discisioue, à uiolentia quadam extrinsecus irruente accidens. Guido à CauliaGuido à Cau liaco. co, & alij quidam ętatis illius medici fracturam definiunt, continuitatis solutionem in osse, non à qualibet re factam, sed ab ea tantum, quae contundit. Vt uera sit (inquit) prima differentia solutionis ossis, quòd quaedam est incisa, quaedam contusa: ossium enim diuisionem quae incisione fit, non fracturam, sed ossis uulnus appellant. Caeterùm plures fracturarum eiusmodi differentiae sunt: aliae nanque simplices sunt, aliae compositae. Ex simplicibus quidem aliae sunt, quae fracti ossis parSimplices fracturae differen tes iam prorsus separarunt, easque cauledon, raphanidon, atque etiam sicyedon fatiae. ctas Graecè dicunt, hoc est, ad caulium, raphani & cucumerum fractorum speciem ac similitudinem. Manifestum autem est eiusmodi ossium diuisionem transuersum per crassitudinem fieri. Haec quibusdam uirgalis & transuersalis nominatur. Aliae Fractura schiuerò fiunt schidacidon, quasi asseris modo: hae autem per longitudinem magis dacido facta. fiunt, dicunturque oblongae ossis fissurae. In ijs non omninò separantur à se partes sic affecti ossis, sed ueluti per rectitudinem finduntur.","prev":{"citation":"De chirurgia 111-4","label":"GENERALIS DIVISIO FRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/111-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/111-4"},"next":{"citation":"De chirurgia 112.8-10","label":"112.8 to 112.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/112.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/112.8"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}