{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 115.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 115.1-4","ref":"115.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"perfractum, (si ossa suis sedibus (quod saepius contigit) exciderint, aliudque super aliud efferatur, & musculi ad capita sua retracti sint) decenter intendendum esse. Deinde os depressum attollendum, & eleuatum deprimendum, atque id quatenus fieri licet sine dolore, donec ossis fracti fines rectè concurrant, & in naturalem situm coaptentur. Neque enim unquam fracta eiusmodi ossa, & suis etiam sedibus mota, in suum locum ueniunt, nisi illa per uim aliquis intendat. Intendere autem digitum, uel aliud quoque membrum si adhuc tenerum est, etiam unus ho mo potest, cum alteram partem dextra, alteram sinistra apprehendit. At uerò ualentius membrum duobus eget, qui in diuersa contendant. Si firmiores nerui ac tendines sunt (ut in uiris robustis, maximeque eorum feminibus & cruribus euenit) habenis quoque uel lineis fascijs utrinque capita articulorum deliganda, & per plures in diuersa ducenda sunt. Cauendum autem semper est, ne immoderatius confractum membrum extendatur. Immoderata enim distentio in duris praesertim & siccis corporibus, uehementes dolores, febres, conuulsiones, & resolutiones interdum inducit. Quin etiam per eam diuelli ac disrumpi musculorum ac neruorum fibras aliquando contingit. Proinde summa in hac re prudentia opus est. Igitur aegro in sedili collocato, uel resupinato potius, ut Sorano placuit, ministris duo bus iubebimus, huic, supra fracturam, illi, infra digitos circumponant, atque sic in tentionem perficiant. Quòd si ualentiore opus sit intentione, non solum manibus, sed etiam, ut diximus, habenis aut funibus intendere aggrediemur. Ergo duos funes ęquales confracto membro, uerbi gratia, brachio aut cruri circundamus: unum, supra fracturam: alterum, infra: atque uni ministro ad aegrotantis caput consi stenti, alteri iuxta pedes, capita funium tradentes, iubebimus in diuersa membrum perfractum distendere. Vbi paulò longius quàm naturaliter esse debet, membrum, uis fecit, distensio remittenda est, ac tum demum ossa manibus in sua sedem compellenda sunt. Ossis autem repositi certum indicium est, dolor subla tus. Caeterum ossibus fracturae iam sic probè coaptatis, iuxta Hippocraticam con suetudinem membrum deligandum erit, ut statim subiungemus.","prev":{"citation":"De chirurgia 115","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115"},"next":{"citation":"De chirurgia 115.5-8","label":"115.5 to 115.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}