{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 115.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 115.5-8","ref":"115.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Modus alius reducendi ossa fracta in suum locum & naturalem situm per distensionem, libro de fracturis traditur ab Hippocrate, qui & à Paulo refertur libro sexto sui operis de re medica, quo etiam si uelis, & paraca habeas quae describit instrumenta uti po teris. Sed hic modus quem suprà posuimus longè facilior, & magis ad manum est. Atque eo etiam Soranus medicus utebatur, estque hodie apud nos in frequentiore usu. Oportet igitur (ut summatim dicamus) aut manibus ipsis, utique si confractum membrum exiguum est, aut uinculis impositis, si majus est & ualidiore tractu opus sit, aut eiusmodi instrumento quod nobis Hippocrates descripsit, antitasin ossium facere, hoc est retrorsum ea trahere, ut è directo committantur, exacteque eorum coniunctio fiat, sic ut pristinam unionem imitentur. Postea uerò quàm abundè retracta fuerint, & nullus amplius supersit metus, ne se adducendo contingant, tum in directum opponere uinculaque relaxare, ac musculis ipsis diductorum in idem commissione permittere opus est. Interim uerò (ut rectè Galenus admonet) teipsum quoque qui operi praees, manibus subseruire expedit, ac sicubi aliquid paulum subsultet ac promineat, corrigere atque formare. Caeterum in adducendis sic, ut suprà expressimus, contrario motu partibus, ne aliquae frangan tur ossium extantiae, non leue periculum est. Non enim ueluti (inquit Galenus) in serra desectis uisitur, leuis est semper utriusque partis finis. Quòd si illae (ossium inquam extantiae) fortè fortuna frangantur, non poterunt adamussim secum coaptari fracti ossis fines, tum quia forsan fragmenta inter partes uniendas interciderint, tum etiam quòd quippiam ossium fortè extra ceciderit, & comminutum perierit, unde spatia inter applicata simul ossa, maneant inania: in quae sanies col lecta, atque temporis tractu putrescens, totum pariter membrum secum corrumpet. Atque haec tractandę fracturae ratio omnibus propemodum confractis artubus conuenit, ubi praesertim ossa fracta suo loco (ut saepius contingit) exciderint, ali udque super aliud effertur.","prev":{"citation":"De chirurgia 115.1-4","label":"115.1 to 115.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 115.9-12","label":"115.9 to 115.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}