{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 115.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 115.9-12","ref":"115.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Neque enim semper dum franguntur ossa suis sedibus moueri contingit, sed interdum fracta in suo loco, ac naturali situ remanent. Quòd ante omnia (ut nos admonet Celsus) consyderari debet: & sunt notae cer tae, quibus id discrimen deprehendere possis. Nanque si suis sedibus mota sunt resima apparent, punctionisque sensum repraesentant, ac tactu (ut suprà annotaui mus) inaequalia sunt. Vbi uero loco suo non exciderunt, neque punctionis sensus ullus, neque ulla, quae tactu percipi possit, inaequalitas adest. Caeterùm si primis diebus ossa ipsa perfracta & suis sedibus mota, reposita non sunt, non leue inflammationis periculum subest. Sub qua & difficilè & periculose uis neruis & tendinibus adhibetur. Atque haec de prima intentione dicta sufficiant. Secundus scopus in curandis fracturis nobis propositus est, ut ossibus iam sic (ut suprà docuimus) probè coaptatis, & è directo admotis, eorum positura seruetur, & exactè coniuncta maneant, sic ut pristinam unionem imitentur. Porrò nequaquam prohibere poteris, quin diuisa eiusmodi ossa, quae sic effinxeris & adamussim secum coaptaueris, sua sede moueantur, & rursum dissideant, si laborans quoquo pacto uel uigilans, uel dormiens, membrum fractum dimoueat. Ergo ut secundum hunc scopum assequaris perfractum membrum prorsus immotum consistat necesse est. Quòd si ipsi quidem aegrotanti, ut quietudini mem bri prospiciat, permiseris, uigilans fortassis (quemadmodum inquit Galenus probè id curauerit, at dormiens omnino membrum mouebit. Vt igitur non dormientis modò hominis, sed etiam ad desidendum, itemque cum cubile resternitur surgentis, eorum quae ritè formata & exactè coniuncta sunt, positura seruetur, tuta deligatura complecti fracturam oportet, quaeque fracti ossis partes secum coarctare adamussim possit: Tuta autem non erit deligatio, si uel nimis arcta, uel laxa nimis fuerit. Quandoquidem per laxiorem ossibus moueri licet, per arctio rem uerò & uehementius astringentem, & alimenti in locum affectum distributio prohibetur, & dolor (qui humorum in aegram partem affluxus euocat, & phle gmonas creat) excitatur. Danda itaque opera est, ut utrunque excessum decline mus. Constrictio igitur mediocris esto, tum nostri sensus, tum ipsius aegrotantis iudicio. Ac si quidem aequalis esset crassitudinis membrum quodque, utique latissi ma fascia (ut Galenus ait) commodissima esset, utpote quae totum aequaliter continenterque ex omni parte fractum os complecteretur.","prev":{"citation":"De chirurgia 115.5-8","label":"115.5 to 115.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 115.13-15","label":"115.13 to 115.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/115.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}