{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 116.1-5","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 116.1-5","ref":"116.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/116.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/116.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/116.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"INSTITVTION. CHIRVRGICAR. sicuti nec etiam latitudinis, sed pro magnitudine fracturae, & perfracti membri crassitiae utraque dimensio uarianda est. Hunc Hippocrates libro τῷ κατʼ ἐκτρεῖον, id est, de medicina seu medici officina, & libro de fracturis trium aut quatuor, aut quinque, aut sex cubitorum longitudinem: digitorum uerò latitudinem constituit. Digiti autem & cubiti intelligendi sunt eius ipsius qui deligatur, nempe uel uiri aduiti, uel pueruli. Haec autem duplicis deligaturae ratio, ex ipsa rei natura desumitur. Quandoquidem duo haec prima lintea fracturam quidem muniunt ac stabiliunt, nec phlegmonem (quae in hac re in primis est arcenda) oriri sinunt. Siquidem & ab integris ad laborantem particulam sanguinis confluxum arcent, & quod iam collectum in ea est exprimunt. Prior quidem deligatura quod in laesa parte continetur, ad superposita expellit atque elidit: quòd uerò ex ijs (superpositis inquam partibus) in locum perfractum confluit, repellit. Altera uero primis quidem complexibus, quos, ut suprà diximus, super ipsius fracturae locum facit, itemque dispensatione deorsum tendente, quaedam ad inferiora extrudit, quędam ne quid ex ijs in locum fracturae confluat prohibet. Reliquis uerò deinceps complexibus, quibus uidelicet ab infimis partibus sursum uersum recurrere deligaturam diximus, ut eodem scilicet loco cum priore fascia, secunda desinat: tum ad superiora (uti & priore ligatura) repellimus, tum confluxum ab ijs prohibemus. Caeterùm priusquam fascijs huiusmodi fractura deligetur, unus aut alter pan niculus lineus, candido oui liquore & rosaceo delibutus, nudo membro non absque ratione à recentioribus chirurgis superacommodatur, ea quidem magnitudine, ut etiam aliquid partis sanae comprehendat. Sunto autem eiusmodi fasciae duae prae longae, nempe quatuor aut quinque, aut sex, ut diximus cubitorum, & circa tres quatuorue digitos latae, aqua aut posca potius madefactae, & postea expressae, preser tim si fractura inflammatione uacet, recensque sit. Si uerò dolor uehemens, aut in flammatio adest, lanis tenuibus mollibusque, aut stupis leuibus oleo uel oxycrato imbutis membrum contegendum est, & non ita arctè deligandum. Satis enim fuerit tunc, si deligatura adhibeatur, quę & membrum utcunque fulciat, & admo ta medicamenta, adhaec symptomata profliganda idonea, contineat. Verumenimuerò cum hae duae primae deligaturae ad ambos hos usus quos suprà retulimus (nempe ad fracturae munimentum stabilimentumque & ut phlegmone excitari prohibeatur) non satis adhuc faciant, praesertim solae, ad earum quidem tutelam & fracturae stabilime Hippocrates remedium excogitauit, ut scilicet plagulae, siue splenia à splenis forma ita appellata, unà cum exterioribus fascijs, quas ἐπιδέσμους, id est, superligamina uocat, desuper adhiberentur.","prev":{"citation":"De chirurgia 116","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/116"},"next":{"citation":"De chirurgia 116.6-9","label":"116.6 to 116.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/116.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/116.6"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}