{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 12.1-2-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 12.1-2-4","ref":"12.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.1-2.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Cap. II. VMORVM praeter naturam, qui uulgò generali nomine apostemata dicuntur, uarię ac multiplices sunt differentiae. Quae omnes Diuisio tumo recentioribus chirurgis sumuntur, uel à substantia rei (ut uocant ris in suas difserentias. uel à materia, uel ab accidentibus, uel à membris seu partibus afA quibus sufectis, uel à causis efficientibus. Itaque differentiae tumorum, quae à substantia mantur differentię tumorum ipsius affectus desumuntur, his & eorum principi Auicennę, sunt, tumor mapraeter natugnus, tumor paruus. Magna quidem apostemata illis censentur, Phlegmonôsi ram recentio ribus tumores, qui in carnosis particulis tumidioribus fiunt: item oedematosi erysipeSubstantia. latosi, & scirrhosi, qui in molem effatu dignam attolluntur. Parua uerò aposte mata eisdem dicuntur, minutae eminentiae, (quas pustulas & bothor appellant) in cute, ac corporis superficie non infrequentius apparentes: cuiusmodi sunt leprae Graecorum, psorae .i. scabies, impetigines, & id genus alia, de quiMateria. bus in sequentibus latius dicemus. Porrò materia tumorum praeter naturam, sunt humores quatuor tam naturales (ut uocant) quàm non naturales, sanguis scilicet, pituita, & utraque bilis, nempe flaua, & atra: item humores, qui toto genere praeter naturam sunt, & solida aliquando quaedam corpora, flatus quoque, & serosus humor: à quibus omnibus, aliae sumuntur tumorum praeter naturam differentiae, ut in sequentibus amplius declarabitur. SymAccidentia. ptomata, seu accidentia, quae communiter ipsis tumoribus superuenire solent, sunt ueluti dolor, calor, mollities, durities, & id genus alia, à quibus etiam, & differentias sumendas esse uolunt. A membris quoque, seu particulis ipsis Pars affecta. laborantibus: quaedam sumuntur differentiae tumorum, qui praeter naturam consistunt, ut sunt, ophthalmia, oculi inflammatio: synanche, guturis phlegmone: phymata, phygethla, partium laxarum, quas glandulas uocamus, inflammationes, item & bubones. Causę efficiCausae efficientes, à quibus & differentiae quaedam accipiuntur, sunt, conge entes. stio, & deriuatio, seu fluxio, quod & rheuma Graecis dicitur: crisis, id est, iudicium, quod in morbis fit: ac quaedam aliae, tum interiores, tum exteriores causae, de quibus copiosius atque accuratius in sequentibus edisseremus.","prev":{"citation":"De chirurgia 12.5-8","label":"12.5 to 12.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 12.5-2-7","label":"12.5 to 12.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.5-2"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}