{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 12.1-5-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 12.1-5-4","ref":"12.1-5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.1-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.1-5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.1-5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"primum in orbem irrepsit. Pustulae glandosae. Terminthi. Pustulę albae dico (genus utrunque, sed prius maximè, dartras appellant. Id enim uitium maximè rotundum incipit, eademque ratione in orbem procedit, ac tarde serpit. Quae omnia papulae primi generis Celsi conueniunt. Has autem Celsi papulas, nihil à Graecorum lichenis differre, nonnuli constanter asseuerant: eumque solum authorem inter Latinos lichenas, papulas uertisse legimus. Mentagra, Latina uox est Plinio, qua rem omninò aliam ab impetigine, in principio libri. xxvi. uisus est significasse, longequè peiorem affectum, quàm quem Graeci lichenis nomine intellexerunt: ucet in medicinis quandoque Graecorum lichenas impetiginem sit interpretatus, & morbum eiusmoPorrò refert idem di mentagram appellatum, eo loco etiam lichenas uocet. Plinius, malum hoc Tiberij Caesaris principatu, primùm in Italiam irrepsisse, omniquè aeuo priore uniuersae Europae, nedum Italiae, incognitum: tanta quidem foeditate, ut quaecunque mors huic praeferenda esset, tanta etiam contagione, ut osculo solo ueloci transitu inficeret, sed proceres maximè. Haec lues, à mento ferè oriebatur, unde & nomen illi factum est mentagra. Caeterùm morbum hunc agnouisse uidetur Galenus. Quinto enim libro de medicamentis compositis secundum locos, meminit foedissimę cuiusdam menti impetiginis, quę pruritum (ut ex Critone refert) excitat: & affligit patientes, atque in discrimen non mediocre adducit. Nam interdum per uniuer sam faciem serpit, et ad oculos usque procedit, et ferè supremae deformitatis cauQuae impetiginis descriptio, per omnia mentagrae Plinij conuesa efficitur. nit. Errant autem uehementer, qui foedissimum hunc lichenem, mentagram à Plinio appellatum, morbum eum esse existimant, quem hodie uulgò quidam Gallicum, alij Neapolitanum, alij citra odium & iniuriam nationum, Venereum appellant. Hic enim ueteribus, & priore saeculo omninò ignotus fuit, primumquè apud Neapolim irrepsit anno à Christo nato 1493. Quo tempore Carolus Gallorum Rex inuictissimus, alpes superabat, Italiam petiturus, quamuis antea non longè per Hispanias (ut quidam referunt) serpsisset: quapropter tanquam inde tracta origine, lues Hispanica coepit appellari. Quę pestis diuina ueluti ultione (ut par est credere) ob foedos, illicitos, atque à Deo uetitos concubitus, in terras immissa, magnam generis humani partem sua contagione, foedauit, & prostrauit. Id enim malum sensere magistratus, sensere mancipia sensere proceres, sensit humilis plebs, ueloci unius ad alterum transitu: iamquè per Hispanias, Gallias, Italiam, totamque Europam magno mortalium dispendio uagatur.","prev":{"citation":"De chirurgia 12-4","label":"PVSTVIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12-4"},"next":{"citation":"De chirurgia 12.5-5-6","label":"12.5 to 12.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.5-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.5-5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}