{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 12.5-4-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 12.5-4-8","ref":"12.5-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.5-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.5-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.5-4.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Itaque uitiligo, si genere quodam comprehendatur, foedus cutis color est, ex malo particulae alicuius habitu proueniens, quae nutrimentum probè sibi assimilare non potuit. Maximo enim facultatis alteratricis errore, uitium hoc contingit: cuius duplicem speciem alij constituunt. Vnam quidem, quę solam cutim inficit: alteram, quę altius descendit, adeo ut carnem quoque ipsam attingat, ac pilos coloret. Vtraque autem albo, uel nigro praecipuè colore comaculat. Prior species, siue alba, siue nigra sit, Graecis eadem uoce alphos dicitur, & Auicennae morphea: Altera uerò species, quam profundiorem diximus, Celso & Graecis leuce, Auicennae albara, Haly Abb. lepra nuncupatur, foedus quidem, & difficile curabilis affectus, non tamen perniciosus. Ex quibus intelligi potest, quòd parum nominibus sit fidendum, nisi res (inquit ille) adamussim fuerit ex plorata. Eadem enim uox saepe apud uarios authores diuersam, ac longè dissidentem habet significationem, ut passim in 23 ijs commentarijs demonstratur. Haec autem obiter, de eiusmodi maculis, & cutis defoedationibus adnotauimus, ut rerum confusio, quae ex perperam intellectis nominibus sequi solet, effugeretur. His igitur omissis, ad institutum reuertamur, ac reliquas pustulas, breuiter (quantùm fieri potest) percurramus. Ex quarum etiam genere, praeter iam enumeratas, censentur Graecorum ionthi, epinyctides, hydroa, psydraces, exanthemata, Celsi papulae, & Plinij mentagra. lonthi Ionthi. Ionthi, parui sunt, & duri in uultu, seu cute faciei tumores, Galeno & Paulo, à crasso humore progeniti, qui uel resoluuntur, uel exiguo ingenito pure maturantur: Latinis uari dicuntur. Meminit Galenus libro quinto de medicamentis secundum locos, ionthosi cuiusdam affectus, quem principium esse dicit elephantiasis: sub quo affectu uidetur tertium, & quartum genus impetiginis Celsi comprehendisse. Epinyctides Celso pustulae sunt pessimae, colore uel subliuido, uel subnigro, Epinyctides. uel albo, fabae magnitudinem non excedentes, in eminentibus partibus, ut tibijs & pedibus maximè, nascentes. Circa has uehemens inflammatio est, & cum ad apertae sunt, reperitur intus exulceratio mucosa: color est humori suo similis: dolor uerò ex eis supra magnitudinem earum est.","prev":{"citation":"De chirurgia 12.1-4-4","label":"12.1 to 12.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.1-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.1-4"},"next":{"citation":"De chirurgia 12.9-2-12","label":"12.9 to 12.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/12.9-2"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}