{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 123.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 123.5-8","ref":"123.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/123.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/123.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/123.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Vbi autem sic, ut res exigit, luxatum membrum foueris, mox huic emplastrum adhibebis, quod constet polline, id est, farina uolatili, pul uere rubro communiter appellato, & albo oui in unum corpus redactis. Post haec uerò membrum strictius obligandum erit, ut Razes medicus Arabs percelebris consuluit. Ad eundem quoque modum uetus omnis luxatio, & quae spatio temporis callo iam obduruit, non modò fotum eiusmodi aquae simplicis ca lidae (qui in hac re plurimum confert) antequam reducatur, desyderat: sed etiam & eum qui fit ex decocto maluae, althęae, foenigraeci atque id genus aliorum, postulat. Quippe qui molliat, laxet, discutiat, & membrum aptius extensioni efficiat. Recentes uerò adhuc luxationes, & quae nuper inciderunt, eius naturae fotus tanquam sibi non parum incommodantes auersantur & respuunt. Hi enim calfaciendo ac humectando relaxant & dissoluunt: unde pars ipsa afflicta imbe cillior redditur, & ad recipiendam fluxionem pronior. Proinde & inflammationi opportuna efficitur, & luxati sinus superflua humiditate oppletur. Inde con sequitur, ut articulus in natiuo suo acetabulo diu persistere non possit, sed lubricus ac subterfugiens delabatur. Vetat etiam Auicenna pannos impense cali dos membro recenter luxato admoueri, ne fluxionem etiam euocent, & inflam mationem eo loci excitent. Quin potius eos cerato (inquit) refrigeratorio, aut uino aliquo austero imbutos adhibere conuenit. Caeterum luxato, ita ut dictum est, in suam sedem reducto firmatoque, & ad Tertius scopus. quietem conueniente schemate seu figura reposito, ipsum à dolore & inflammatione uindicandum est, qui tertius est scopus in curandis luxatis medenti propositus. Hunc igitur si consequi studueris, humorum in partem affectam influxum modis omnibus prohibeto. Si enim fluxione tentetur, & dolorem sta tim persentiscet, & inflammationem experietur. Quae duo incommoda in luxatis & fractis maximè uitanda sunt. Haec autem deuitabis, si quae roborant & repellunt parti luxatae, ut paulò antè docuimus, apposueris: si praetereà tenuem ab initio probamque uictus rationem aegro imperaueris, illique uenam, si nihil prohibeat, iuxta periti alicuius medici praescriptum secueris: & uentrem, si opus est, purgante medicamento subduxeris. Vtroque enim auxilij genere (purgatione inquam & sanguinis missione) fluxionem (si commodè adhibentur) à laborante particula auertimus.","prev":{"citation":"De chirurgia 123.1-4","label":"123.1 to 123.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/123.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/123.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 123.9-10","label":"123.9 to 123.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/123.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/123.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}