{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 124.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 124.1-4","ref":"124.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/124.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/124.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/124.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Si uerò etiCelsum quem am febris accessit, & ossa quae suo loco mota sunt, ualidisque plenisque muscuita restituendum putam. lis & tendonibus contineantur, curiosius omnia facienda sunt: sed maximè quae ad uictus rationem, uenae sectionem & purgationem attinent. Caeterùm sedato dolore, & finita omninò inflammatione, pleniore uictu (sicuti & de fracturis dictum est) laborans refici potest, cibisque uti bonis, uti uino modicè. Ac sub finem quidem curationis, si è sententia res cesserit, luxatum ipsum roborabis perfusione aquae decoctionis rosarum, absynthij, & musci albi quercini. Peracto fotu, Guido à Cauliaco iubet superponendum esse spanadrapum quod uocant, aut oxycroceum. Sed iamque ad usus quoque suos, id membrum sensim ac suauiter promouere oportet. Motus enim ut in dolore atque inflammatione noxius, ac (ut ita dicam) pestifer, sic aliâs luxato praesertim iam obfirmato, saluberrimus corpori est. Si luxatis ossibus uulnus quoque accessit, multa diligentia ac etiam prudentia est opus. Dum enim haec reponuntur ingens periculum, nonnunquam & mortem etiam maturam inferunt. Nam cum ex distensione adiacentes nerui & musculi inflammantur, dolores ualidi, conuulsiones & febres acutae oboriuntur, atque hoc praesertim in cubiti gibbero, genu, superioribusque articulis etiam magis. Quantò enim principalibus membris luxati cum uulnere articuli uiciniores sunt: tantò maior timor est. Sed eò quoque grauius periculum concitatur, quo majus membrum est, quoue ualidioribus neruis aut musculis continetur. Ideoque humeris femoribusque metus mortis est. Ac si reposita ossa sunt, spes (inquit Celsus) nulla est. Non repositis tamen, nonnullum periculum est. Eoque maior in utroque timor est, quò propius uulnus arti Lib. de luxate culo est. Eam ob rem Hippocrates horum repositionem, ualentioremque delirum fractorum. gaturam omninò auersatur, solisque inflammationem abigentibus & mitigantiue ossium co aptatione. bus praesidijs, per initia uti iubet. Sic enim (inquit) ipsis superesse licebit. Itaque nihil tutò reponi posse, praeter digitos & plantas & manus, dixit: atque in his quoque diligenter esse agendum, ne praecipitent. Verùm ne digitus quidem in quo minimum ut malum, sic etiam periculum est, reponi debet, nisi ante inflam mationem, aut postea cum iam uetus res est.","prev":{"citation":"De chirurgia 123.9-10","label":"123.9 to 123.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/123.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/123.9"},"next":{"citation":"De chirurgia 124.5-7","label":"124.5 to 124.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/124.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/124.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}