{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 132.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 132.1-4","ref":"132.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/132.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/132.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/132.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"gitur, mollit, coquit, modicè digerit. Styrax idem efficit. Galbanum praeter hęc septon, & anodynon est: repurgatur, liquefit uino uel aceto, neque coctionem sustinet: his efficacior opopanax. Ladanum mollit ac repellit. Propolis ammonia co uicina est. Sint haec omnia mollia & pinguia, pro sua quaeque natura. Malacticis resinae commiscentur, quia haec emplastica esse oportet. Resinae sint, quae acrimonia careant. Chia, larigna, picea, abietina, terebinthina. Pinea nimium sic cat, strobilina acrior est. Bitumen, pix aridior: in summa quae nimium siccant, quaeque acria sunt, reijcienda. Pix mollis & benè pinguis, qualis olim bruscia, commisceri potest. Succedit his miraculosum ex aceto remedium. Scirrhus ma lactico oleo fouetur, tum emplastico malagmate inducitur: idque aliquot diebus repetendum. Sitque initijs leuius malacticum, postea etiam paulò efficacius, ac postremò aliquid aceti combibere oportet: ubi uerò mollior tumor extiterit, pyritem, lapidem molarem, aut silicem unde scintilla decutitur, candentem igne, acerrimo aceto demerges. Exhalabit plurimus uapor, quo scirrhus aptè in fumandus est coniecta parte, & omninò praeclusa uia, ne dissipetur fumus, sed totus in scirrhum coeat. Locum uerò satis infumatum oleo tepido fouebis, & ut pri us, malagmate conteges: post dies aliquot aceti usum reuocabis, ut sit aceti & re mediorum uicissitudo. Verum neque diutius neque saepius halitu aceti pars uexanda est, ne in lapidem concrescat, & neruosum genus grauius laedatur. Sed ut mol liendo profeceris, ita acetum repetes. Et in malacticis usus similiter interpellari debet: primum enim è caricis, medullis, adipibus, cera & oleis, exigua resina, ma lagma conficies. Tum ut res succedet, ad ammoniacum & similia utendum: ac primum quidem citra acetum, post etiam cum aceto comparentur: quibus cum uino, uel altero die fueris usus, ad ea quae leniora, quaeque sine aceto sunt, redeundum: ut ueluti circulo quodam & è re nata auxilia repetantur. In musculis & liene tutior aceti consuetudo est. In chordis & tendonibus neque diutius neque frequentius utendum erit. Ammoniacum aceto fusum manibus diducitur, ut sit luti crassitudo. Fermentum coquitur aceto, hepati duro & lieni.","prev":{"citation":"De chirurgia 132","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/132"},"next":{"citation":"De chirurgia 132.5-8","label":"132.5 to 132.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/132.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/132.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}