{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 139.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 139.5-8","ref":"139.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/139.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/139.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/139.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Liquatis cerae & resinae reliqua trita coniunguntur: haec in platysmate apponuntur, quod ulceris locum nec eò amplius circumscribat. Munitur uicinia bis, quae phlegmonem arceant: tertio quoque die uel quar to, medicamentum reuellitur: austero uino fouetur locus, platysma innouatur. Repetuntur haec, dum cicatrix duci incipiat: resinae loco, uel oesypus, uel medul la est, si quid inest durius. Et haec quidem efficacia sunt, & maligna iuuant. Aliud: Cerusae, lithargyri ana lib. una: olei myrtini, lib. duae: cerae, selibra: terebinthinae, unciae tres: aluminis scissilis, uncia una: piperis, semuncia uel paulò minus: le uius erit si sesquunciam thuris addideris. Parabile & mirabile: Aluminis scissilis semuncia, in uini, aquae pluuiae, uel quae in cauis quercuum desidet, unc. nouem, diluitur: linteolum uetus, sed mundum, aqua inculcatur, exarescit sole: depectitur, & conceptum imponitur. In sedis uitijs & inueteratis, uino quàm aqua uti melius est. Aliud, in quo ueterum & posterorum consensus est: Linteolum aqua illa uel uino madens, sed expressum, molliter apprimes loco: cui deinde pertenuem plumbi laminam induces & alligabis. Cerusae, drach. duae: gallarum, myrti, recrementi, plumbi, ana drach. una: fiat puluis. In ignis exustionibus & calore: Cerusae, lithargyri, hordei tosti, ana unc. una: cerae unc. tres: rosacei uel myrtini, unc. 8. metallica è uino terito, ceram cum oleo liquefacito, hordeum cribratum inspergito, omnia coquito, excolato, in mortario conficito. Aliud litharg. cerusae, ana lib. I. coquantur in olei albi lib. 2. aquae purissimae selibra, dum aqua exha luerit, & purum pharmacum consistat: purus sit ignis. Liquatis adde terebinthinae uel larignae potius in malignis, uncias duas uel tres: cerae albae, uncias quatuor uel sex: ut augentur resinae modus, sic & cera augenda est. Postquàm uerò hęc cum caeteris colerint, adde thuris semunciam, pompholygis, ostreorum, cadmiae, ana unciam unam. Vsta haec in cinerem trita, & ex aqua lota: dulci quidem in acri sanie: marina uel aceto in callosis & tumentibus labris usurpentur. Inopia marinae subduplum salem aqua diffundes. Quòd si multus humor affluit, uino albo pellucido leniter astringente, commodè lauabis.","prev":{"citation":"De chirurgia 139.1-4","label":"139.1 to 139.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/139.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/139.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 139.9-12","label":"139.9 to 139.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/139.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/139.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}