{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 14.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 14.1-4","ref":"14.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/14.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/14.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Cap. III. dem iudicijs. OTAE tumorum praeter naturam summa corporis occupantium qua (quorum duntaxat speculatio ad chirurgum pertinet) sensuum orga dinis, ac cuiusque particulae laborantis praesentia, facilè deprehenduntur. Vbicunque enim incrementum apparet, naturalem statum excedens, ac praeter naturae modum particulam, quam occupat distendens, eiusque actionem laedens, quod uel humor aliquis, uel substantia ex humore procreata, aut quae ad humorem (ut loquuntur) sit reducibilis, uel uaporosus spiritus gignit, ibi & tumorem praeter naturam, seu (ut dicunt) apostema generaliter loquendo, esse necesse est. Caeterùm tumores, quae uera apostemata appellant, tumore, dolore, & calore, magis uel minus intensis, dignoscuntur. Non uera autem, quę pustulas & abscessus nominauimus praeter tumorem, malignitate quoque, se (ut eorum uerbis utar mala morigeratione, & sequestratione etiam maiore, uel minore, hoc est, secundum magis & minus (ut ab eorum uocibus non recedam) determinata, deprehenduntur & significantur. Signa autem particularis cuiusque differentiae, & materierum ex quibus fiunt, in sequentibus suo loco dicentur, dum scilicet de simplicibus ipsorum, qui praeter naturam consistunt tumorum differentijs tractabitur. Ex quibus & compositae facilè dignoscentur. Verum enim uerò non prius ad particularia est accedendum, quàm de uniuersalibus sermo fuerit absolutus: is enim ordo in disciplinis obseruari solet: nec immeritò sanè. Nam uniuersalia ipsa, atque communia manifestiora sunt nobis, quàm particularia: quippe quae magis promiscua, confusioraque sint, quàm particularia, ut primo cap. lib. I. physicorum docet Ari stoteles. Nemo igitur miretur, si passim in hoc opere chirurgico, à communioribus, & plura comprehendentibus, semper inceperimus, tum ob nuper adductam rationem, tum quòd secundum naturam generalitas, specialitatem antecedit, ut idem testatur philosophus. Sed ad propositum reuertamur, & indicia tumorum praeter naturam consistentium persequamur. Circa quae primùm aduertendum est, omnes eos tumores, quae uera apostemata uocantur, si Galeno & Auicennae credimus, inuicem magna ex parte complicari, neque facilè aliquem eorum syncerum, & purum inueniri. Nam (ut Galenus inquit) phlegmonae, hoc est, inflammationi ex sanguine, magna ex parte miscetur aliquid, quod uel erysipelatis, uel oedematis, aut scirrhi naturam seruet. Erysipelati autem, quod phlegmones, aut oedematis, aut scirrhi speciem referat. Et ita in reliquis omnibus similiter perpendi.","prev":{"citation":"De chirurgia 14","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/14"},"next":{"citation":"De chirurgia 14.5-8","label":"14.5 to 14.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/14.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/14.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}