{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 14.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 14.9-12","ref":"14.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/14.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/14.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/14.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Omnium autem istorum modorum optimus, & magis expe tendus, is est, qui per sensu imperceptibilem fit dissolutionem: post illum uerò, qui per suppurationem. At quae per indurationem fit tumoris praeter naturam terminatio, simpliciter atque absolutè mala dicitur. Quae autem fit ad corruptionem particulae laborantis, omnium pessima censenda est, ut apertè nobis Galenus insinuat, libello de inaequali temperie, ad hunc modum scribens, postquam docuit, quomodo fiat phlegmone, ex calida defluxione in musculum „ decumbente. Itaque (inquit) duorum alterum sequi est necessarium, uel su \"perante fluxione, corporum quae succubuere, sequi corruptionem, uel ea de„ uicta, musculum ad naturalem habitum reuerti. Subijciamus igitur ipsam pri\"mùm fluxionem superari: rectius enim à melioribus incipitur. Duplex hîc in„ cidit curationis modus: quòd scilicet uel digeretur, seu dissoluetur, quicquid \"humoris in particulam procumbit, uel concoquetur: uerùm dissolutio opta„ bilior existit. Ad concoctionem autem haec duo necessariò consequuntur: nem pe puris generatio, & eius in aliquod spacium abscessio. Et paucis interiectis subiungit, At si uictae à fluxione particulae fuerint, in tantam hae deuenient intemperiem, quòd eorum operatio destruetur, & ipsae temporis processu corrum pentur. Hactenus Galenus. Dissolutionis autem seu resolutionis indicia sunt, leuitas membri & deficiens pulsatio. Signa, tumorem uerti in suppurationem, indicantia, sunt, dolor intrinsecus, pulsatio, & caloris incrementum. Fluxionem uictricem esse, & particulae laborantis corruptelam, testantur, nigror, & liuiditas, quibus nonnunTumorem lapidescere, hoc est, in lapideam quam & graueolentia accedit. abire duritiem, apertè demonstrat, tumoris imminutio, & cum hac, durities remanens. Regressionis uel delitescentiae notae sunt, subita tumoris diminutio, quae interdum propter nimiam refrigerationem, nonnunquam uerò propter ueneno sitatem (nullis forinsecus admotis reprimentibus) accidit. Ad hanc autem subitam atque affatim factam tumoris imminutionem, febris statim consequitur, ac multa alia praua symptomata. Hactenus de signis & indicijs eorum tumorum, quos uulgò apostematis nomine propriè censent appellandos. Pustularum autem uulgò nuncupatarum notae & indicia suo loco, cùm de illis tractabimus, 1. Principium. 2. Augnientum. 3. Status. 4. Declinatio. Tempora tumorum praeter naturam à 4.) tribus potissimum suum discrimen assuniunt. 5.","prev":{"citation":"De chirurgia 14.5-8","label":"14.5 to 14.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/14.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/14.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 15","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/15"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}