{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 140.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 140.5-8","ref":"140.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/140.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/140.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/140.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"In maiori uulnere, maiora remedia quaerenda sunt, deligatio, sutura, fibula, medicatio: hicque audienda sunt magnum & paruum in sectione, non quorundam ueterum more qui ἐπίκαιρον insigne uulnus è natura loci: ἐπίκαιρον uulnus. μέγα, è periculo statuunt. Atque in glutinando, natura corporum distinguenda: μεγα. quia uidelicet ut illi loquuntur hoc δυσελκὲς, illud δύελκὲς. Ac difficultas ferè na Quomodo ex icitur ex ijs quae in rebelli ulcere proximo capite tradita sunt. Primum igitur in tergendus cruor. cruento uulnere, siquidem neque profundum est, neque haemorrhagia extitit, spongia, lana succida, molli panniculo detergendus cruor est, atque illa prius inculcan da frigida, exprimenda atque ita adhibenda. Quòd si altè descendit uulnus erupitque sanguis, frigidae loco aceto utendum erit, ut inde grumum attenues & sanguinem supprimas. In neruis ab aceto metus est: ideoque specilli extremo linteolum alligabis, quod uel sapa uel melicrato madefacies. In lacunis ubi iam glutiRatio glutinandi. nandum, uinum & oenomeli idonea sunt. At cum iam detersus cruor est, nihilque labris intercedit, qualia sunt, pilus, grumus, oleum, pluma & similia, sequitur ut latera lateribus, orae oris ritè coeant. Ponimus autem neque dolore, neque phle gmone, neque ullo alio uitio ulcus laborare: ac iustam carnem lateribus uulIn rectis uul neris interesse. In rectis uulneribus labra facilè adducuntur, multò magis si mol neribus. le corpus est, adducta fascijs continenda sunt, ex duplici initio: alioqui simplicibus, sed sutura interdum addita & sibulis. In transuerso uulnere, orae dissiIn transuersis dent magis, quare suturis & fibulis opus est. In magnis & profundis uulneribus uincula ex duobus initijs necessaria: eadem quoque in latis simul & profundis, Vinum nigrum sed haec praeterea altis suturis cogenda sunt: neutra uerò praeproperè glutinan austerum. da: ac fascias austero uino & nigro maduisse iuuat, quod in uulneribus caeteris praeferendum est, qui repellit, phlegmonem prohibet & cogit: in quo etiam aliquid eorum astringant licet incoquere: sed modus sit, ne nimis contrahas, unde excitetur dolor.","prev":{"citation":"De chirurgia 140.1-4","label":"140.1 to 140.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/140.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/140.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 140.9-12","label":"140.9 to 140.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/140.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/140.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}