{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 142.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 142.5-8","ref":"142.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/142.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/142.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/142.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"una: in serpente ulcere, & humore fluido, uteris arido. In cancro et struma cum rosaceo subiges: bis in die commutatur. Atque haec ferè materia septicorum est, quam exuras, eluas, cerato & alijs tempera re possis. Elleboro magna uis inest contra callos, fistulae iniectus, ad tertium diem callum adimit. Callus, dura quaedam est, & compacta caro, unde pars stupet, albicat, nec expirat, ἐκτυλωτικὰ sunt, quae callos detrahunt. Oppugnantur calli, primum quidem malacticis: deinde causticis: postremò igne & ferro: unguibus eraduntur, lacerantur scalpris, excinduntur cultris ad uiuum, & si quid reliquum sit, caustico remedio absumitur, uel candente ferro inuritur: sed fluxio reprimenda, prius quàm execetur callus. Exciso callo tepida fouendum, tum abluendum aqua, ubi alumen diffluxerit. Repurgandum melle & aerugine, si qua sordes extiterit. Ectilotica sunt: scilla cocta, & cum calce trita, nitrum, sal, torrefacta: faex cremata ueteris acrisque uini uel aceti: cortex salicis ustus, & aceto pistus. Vsta calx cum pueri impubis urina: aerugo melli, sali, thuri aequaliter mista. Laser aut calx cerato irino uel lugustrino excepta: Testa, terraque furnaria, pumex crematus ex aceto, trita, nasturtij farina aqua subacta: bdellium pingue cum melle: ammoniacum aceto fusum cum pari aerugine. Radix lilij usta in cinerem: aerugo cocta, laeuigata: amygdala è melle trita. Squammae unc. I. aeruginis drach. dus duę cerati lentiscini, uel myrtini, unciae octo, plus minusue: harpax cum modica aerugine. In hoc genere laudatur oleum lentiscinum, quia praeterquàm quod mollit & digerit, etiam astringit, repellitque quibus omnibus difficilia ulcera cum oris induratis egent. Terebinthinum similiter & mastichinum quaeque si milia sunt. ἐκτυλωτικὰ & σηπτικὰ ijsdem rebus quibus amyctica excipi possunt, uisco & alijs. Satis profecisse putes, cùm suis marginibus uitiosum corpus à sano excesserit. Quod si septis nihil effeceris, ad escharotica, ignem, & cauteria ueniendum, atque omninò uis pro magnitudine & contumacia ulceris adhibenda est. Escharotica ex septorum materia conficies, sed ut firmor trahatur crusta, è metallicis acribus miscendum erit, quod fit crassa & astringente potentia. Qualis est cadmia, chalcitis, chalcanthum, quae per se cruda, trita, & saliua hominis, uel aceto capta, crustam contrahunt. Eadem usta leniora quidem, uerùm escharotica. Septa miscentur, cùm altius imprimenda crusta. Celerius operatur ignis, & melius si ęgri perferunt. Atque is non uno modo adhibetur.","prev":{"citation":"De chirurgia 142.1-4","label":"142.1 to 142.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/142.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/142.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 142.9-12","label":"142.9 to 142.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/142.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/142.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}