{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 143.1-2-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 143.1-2-4","ref":"143.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/143.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/143.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/143.1-2.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"Cap. XII. CCIDVNT multa uomicis & uulneribus, quorum remedia aliquot conspersa locis ut proximo capite contra callos: alio contra uermes, cancrosa, putredines: & quae rheumata intercipiant: praecidantque phle gmonum causas, ac feruorem partium à pharmacis extinguant: alia quoque obiter annotata sunt. Iam de dolore & haemorrhagia instituenda oratio, Causa doloquae ut plurimum curandi consilia interturbant. Itaque dolor omninò fit subita alteris. ratione & solutione continui, cui quàm celerrimè occurrendum, nunquam enim committendum ut diutius crucietur aeger, sic enim rheumata commouentur oriun tur phlegmone, labefactantur uires, conuulsiones rapiunt aegros, ac saepe mortes. Et quod institutum maximè pertinet, ulcera inde madescere contingit: quae sicca Ἀνώδυνα & esse, seruata naturali ratione, & uacua excrementis necesse est. Ἀνωδυνα uocant & παρηγορικὰ quae dolorem leniunt, tenui substantia primo gradu calida, uel ita tem παρκγορικα perata ut familiaritate elementorum, naturae partium consentiant. Adde si uis, 2. genus. quae qualitate contraria causam oppugnant, quale est oleum laurinum in refrigeratis, uiolaceum in calefactis, siccatis hydrelaeum: humiditas non tam qualita te quàm copia dolorem facit. Ideoque phlebotomia, catharticon clyster, & simihia quae sublata copia dolorem tollunt, in hoc genere collocare licet. A calore & frigore dolor acerrimus: à siccitate mediocris: ab humiditate propè nullus, uel stupidus excitari solet. Tertium quoque genus adijciunt, sed impropriè eorum 3. genus. quae stupefacto sensu dolori remedio sunt, quia quod doleat sentire necesse est, & extincto sensu dolor necessariò conquiescit, ναρκωτικὰ & ὑπνωτικὰ talia appellant. Anodyna sunt oleum dulce aetate medium, oleum Chamaemali, oleOlea. um è lini & althęae semine, & è dulcibus amygdalinum, oleum lumbricorum, uulpinum, melinum, è meli, è pullis cygni, extortum tritico candenti ferro, è sar mentis uitium, ex ouis pressum, Sambacinum. Sambucinum, è floribus & alia, de quibus postea. In quibus distinguenda, quae non solum leniant dolorem, sed eti am causae repugnant: quale est rosaceum, ubi à calore dolor est: aut à dolore conmotus calor. Chamaemalinum ubi leniendum simul atque discutiendum aliquid est. In anodynis sunt butyrum, oesypus, lana benè succida, suillus adeps, uitulinus, Adipes. è cercopitheco & simia, gallinaceus, anserinus, humanus, ex anguilla & cuniculis, uulpinus, melinus, asininus, lac muliebre & uaccinum. Althęae, maluae, seminis lini & cydoniorum: lilij, uiolariae, pedum arietis, capitum & interaneorum, hoedi similiter decoctum, & haec lacte coqui melius est, aut cocta lacte butyro condiri uel conteri rosaceo.","prev":{"citation":"De chirurgia 143.5-7","label":"143.5 to 143.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/143.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/143.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 143.5-2-7","label":"143.5 to 143.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/143.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/143.5-2"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}