{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 146.1-2-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 146.1-2-4","ref":"146.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/146.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/146.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/146.1-2.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Ceratum album. Ceratum piccatum Perfusiones. ώρωσις. ωρωτικὰ. Alimenta. oportet: tum quae deligandi forma, ac ferè ἀὰ δύο ἀρχαίων uaria tamen ratione: ex quo decernendum, quibus, quàm multis, longis, latis, quàm denique firmis fascijs opus sit. Adhaec idonea forma linteis quaerenda est. Cognoscendum prae terea unde primum inijcias, quae sit futura progressio, quàm multi, & quales circuli, quomodo dstinguendi orbes, quibus interuallis, ubi & quando laxior uel astrictior deligatio, qua parte desinat, quo loco, & qua arte nectantur nodi, aciae figantur, conducantur habenae, quando regulae, ferulae, puluinaria, mi tellae adhibenda sint: quandiu continere omnia, & quando soluere oporteat. Atque in sano membro probanda prius deligatio, quàm in aegro periculum facias. Postremò prouidendum, ut in ea figura collocetur pars, in qua diutissimè constare possit, & minimè doleat. Iustos haec commentarios desyderant, uerùm haec breuiter, nec tam docendi, quàm monendi causa dicta fuerint. In fascijs remedia adhibentur quae repellant, & madorem scissilium linteorum contineant: sic enim prohibetur dolor atque inflammatio: fasciae initio plures & astrictiores, si neque dolor neque phlegmone, uulnus uel aliquid tale prohibeat. Ac ferè inebriantur uino crasso, nigro, modicè austero: uinum hoc superficiem cogit, uim suam ad repellendum altius imprimit, & ita praecidit inflammationum causas. Quod nimium stringit, dolorem excitat. Tenue, album giluum, fuluum etiam si contrahat, repudiandum tamen est, ut reprimentium ge nus quod humectat, papauer, cicuta, mandragora, multo magis si in articulis & neruaceis partibus labor est. Nec enim qualitas sola, sed horum etiam corpus intrò penetrat & neruosa laedit. Atque inde calor qui regit corpus, interdum extinguitur. Vino igitur crasso, nigro, modice austero fasciae & splenes saturandi sunt. Minister adsit, qui subinde affuso uino ligamenta compluat: alioqui cum periculo resiccantur, quod ne fiat noctu praecipuè prouidendum erit: hyeme uini loco oenelaeo uti satius est, quo etiam tempore succida lana splenibus praeferri debet: fumoso uino & odoro abstinendum, ne caput feriat. Iustum quoque in succandis linteis medicamentum ex oui candido, oleo rosaceo uel myrtino. Alij aceto & oxelęo contra phlegmonem fascias imbuunt.","prev":{"citation":"De chirurgia 146","label":"Cap. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/146"},"next":{"citation":"De chirurgia 146.5-2-8","label":"146.5 to 146.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/146.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/146.5-2"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}