{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 146.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 146.9-12","ref":"146.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/146.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/146.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/146.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Medicamenta sunto emplastica, quae mo-Medicamenta dicè calfaciant è gyri, simila, thure, manna, gummi, fabrili glutine, mastiche, tra gacantha, liquore oui, pingui cera, oleo, lachrymis & succis, quibus emplasticum nec ita calens corpus est. Ac iam antea de catagmaticis & cephalicis sermo habitus est: sed hic quoque ea materia locupletanda est. Caninum cerebrum Caninum cere brum in linteo adhibetur: superdatur lana inculcata oui candido: ubi squalescit re Hybiscus. medium commutari debet: quatuordecim diebus solidat. Alijs purgatur hy bisci radix, atque hinc medulla eraditur, quae per se farinae tritici mista liquori oui, effracta iungit. Radix haec aquae indita, & sub dio posita aquam cogit. MuMuscus sco uiticis utuntur ueterinarij: alij quernum praeferunt. In honore est ueteri exConserua. Historia. emplo, quam conseruam uocant. Muscus est densus, herbaceus, spongiosus, hae rens aquatilibus petris. Putator quidam ex alta arbore deciderat omnibus ferè ossibus confractis: praestò aderant amici, qui corpus eius uniuersum eo musco obligarunt: atque ita relatum domum in quiete tenuerunt, subinde conspersa aqua, ne muscus emarcesceret: Rarò nec nisi deficiente herba remedium muta tum est: Atque hac medela uix credibili celeritate conualuit. Aestate, benè car noso duroque corpore, recenti malo, exemplum uetus liceat imitari. Farinae triticeae unc. sex. sanguinis draconis, mastiches, thuris, sarcocollae ana unc. I. trita haec cum farina, & oui candido subiguntur. Triticea farina, gummi, & man na incoquuntur aqua: fit cataplasma, quod reprimit, continet & poron generat. Exiguis partibus effractis, pelliculae affiguntur illitae gummi & fabrili glutine. Canaliculi afformantur cauis, emplastro inducti, ut & contineant & solident. Fuligo thuris liquori oui & farinae tritici coniungitur. Emplastra quae pertinacius haerent, tepidae fotu reuelluntur. Panalithes ad contusa, fracta etiam cum Panalithes. uulnere, uulnera neruorum, uertebrarum, purgandas collectiones, incisum scrotum, bestiarum etiam uenenatarum morsus, & alia. Olei dulcis unc. 9. bituminis, cerae resinae piceae, picis aridę ana lib. I. litharg. cerusę, aeruginis ana drach. 10.","prev":{"citation":"De chirurgia 146.5-2-8","label":"146.5 to 146.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/146.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/146.5-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 146.13-15","label":"146.13 to 146.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/146.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/146.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}